라틴어 문장 검색

sed sicubi vilitas permittit,haud dubie sunt optima.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 22:4)
Nam nisi procedit, stare debet, quandoquidem custodis officium sublimem celsissimamque oculorum veluti speculam desiderat, ut neque tardiores et gravidas, dum cunctantur,neque agiles et fetas, dum procurrunt, separari a ceteris sinat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 26:6)
saepius eius lana diducenda, vinoque et oleo insuccanda, nonnunquam etiam tota est eluenda, si diei permittit apricitas:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 4장 5:3)
Itaque nisi potest affatim praeberi, non est gregi permittenda.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 5:5)
Hoc genus casei potest etiam trans maria permitti.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 8장 6:2)
Fabae quoque et similium leguminum, cum vilitas permittit, facienda est potestas, et utique vere, dum adhuc lactent viridia pabula, quae suibus plerumque nocent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 9:1)
quam cum pecudes biberunt, nausea correptae vomitant, atque expurgantur, omnique bile depulsa, cicercula vel faba dura muria con- spersa, deinde, sicut hominibus, aqua calida potanda permittitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 10장 5:3)
Huic quadrupedi neque feminae neque mari nisi post annum' permittenda venus est:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 11:1)
rustica, quae non dissimilis villaticae per aucupem decipitur, eaque plurima est in insula, quam nautae in Ligustico mari sitam producto nomine alitis Gallinariam vocitaverunt:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 2:2)
sed haec ubi vilitas annonae permittit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 4장 1:2)
Fere autem cum primum partum consummaverunt gallinae, incubare cupiunt ab idibus Ianuariis, quod facere non omnibus permittendum est;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 5:1)
Pullos autem non oportet singulos, ut quisque natus sit, tollere, sed uno die in cubili sinere cum matre, et aqua ciboque abstinere, dum omnes excludantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 15:4)
Longius autem non est permittendum teneris evagari, sed circa caveam continendi sunt, et farina hordeacea pascendi dum corroborentur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 18:1)
item cum ficus aut uva immatura nec ad satietatem permissa est, quibus scilicet cibis abstinendae sunt aves:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 23:3)
Sed omnis sal,quemadmodum non patitur putrescere, ita minuit ova, nec sinit plena permanere:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 6장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION