라틴어 문장 검색

Apud Germanos diversis sententiis certabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 76장1)
nam Germanos, qui ab ipsis sperentur, non iuberi, non regi, sed cuncta ex libidine agere;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 76장8)
Tutor et Classicus et Civilis suis quisque locis pugnam ciebant, Gallos pro libertate, Batavos pro gloria, Germanos ad praedam instigantes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 78장4)
sed tristis nuntius avertit, deletam cohortem dolo Agrippinensium, qui largis epulis vinoque sopitos Germanos, clausis foribus, igne iniecto cremavere;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 79장6)
comitabantur viginti sociae cohortes, octo equitum alae, simul Agrippa Sohaemusque reges et auxilia regis Antiochi validaque et solito inter accolas odio infensa Iudaeis Arabum manus, multi quos urbe atque Italia sua quemque spes acciverat occupandi principem adhuc vacuum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 1장5)
quippe miles Romanus armis gravis et nandi pavidus, Germanos fluminibus suetos levitas armorum et proceritas corporum attollit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 14장7)
minor tamen quam pro tumultu caedes, quia non ausi egredi paludem Germani in castra rediere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 15장4)
Germani prosperis feroces, Romanos pudor excitaverat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 15장7)
pauciores nuper cum pluribus certasse, ac tamen fusos Germanos, quod roboris fuerit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 16장7)
stare Germanos Batavosque super vestigia gloriae, cineres ossaque legionum calcantis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 17장2)
suam illic victoriam Germanis obstitisse, dum omissis telis praeda manus impediunt:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 17장5)
ubi sono armorum tripudiisque (ita illis mos) adprobata sunt dicta, saxis glandibusque et ceteris missilibus proelium incipitur, neque nostro milite paludem ingrediente et Germanis, ut elicerent, lacessentibus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 17장11)
turbata ibi res et pellebatur sociarum cohortium acies, cum legiones pugnam excipiunt suppressaque hostium ferocia proelium aequatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 18장4)
praecipites Germani in amnem aguntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 21장5)
animadversum id Germanis et insidias composuere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 22장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION