라틴어 문장 검색

balneas habebat in opere uterque hospes, in usu neuter;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 8:1)
Salutat populus Arvernus, cuius parva tuguria magnus hospes implesti, non ambitiosus comitatu sed ambiendus adfectu, deus bone, quod gaudium fuit laboriosis cum tu sanctum pedem semirutis moenibus intulisti!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Constantio suo salutem 1:1)
hoc fabricatu Daedalus noster amicitiarum culmen aedificat, qui sicut sodalibus velut Theseus inter secunda sociatur, sic ab his postmodum velut Proteus inter adversa dilabitur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 10:5)
Quamquam te tua tenet Gratianopolis, comperi tamen hospitum veterum fido relatu quod meas nugas sive confectas opere prosario seu poetarum stilo cantilenosas plus voluminum lectione dignere repositorum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Placido suo Salutem. 1:1)
attamen qualis ipse quantusque est, percopiose me officii votivi compotem fecit, sed quamquam huiuscemodi saepe personae despicabiles ferme sunt, in sodalibus tamen per litteras excolendis dispendii multum caritas sustinet, si ab usu frequentioris alloquii portitorum vilitate revocetur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Simplicio suo salutem 3:1)
mensa non minus pascens hospitem quam clientem;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Industrio suo Salutem. 1:5)
et hanc in te ipse virtutem, si naturalis est, excole, si minus, ut insiticiam appone, qua sodales vetustos numquam pro consequentum novitate fastidias.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Polemio suo salutem 4:2)
certe, si quid in cibis unctius, non sibi sed hospitibus indulgens.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Turno suo salutem 3:2)
Indagavimus tandem, qui apud tetrarcham nostrum germani tui et e diverso partium novi principis amicitias criminarentur, si tamen fidam sodalium sagacitatem clandestina delatorum non fefellere vestigia, hi nimirum sunt, ut idem coram positus audisti, quos se iamdudum perpeti inter clementiores barbaros Gallia gemit, hi sunt, quos timent etiam qui timentur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Thaumasto suo salutem 1:1)
namque ut sodalis tibi devinctior fierem, iudicavi, est enim consuetudinis meae, ut eligam ante, post diligam, quaenam,1 inquis, in me tibi probanda placuere?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Potenti No suo salutem 1:3)
si murus noster aperitur hostibus, non sit clausus vester hospitibus, memor nostri esse dignare, domine papa.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 6:5)
praetermisit Gallias tibi administratas tunc, cum maxume incolumes erant, praetermisit Attilam Rheni hostem, Thorismodum Rhodani hospitem, Aetium Ligeris liberatorem sola te dispositionum salubritate tolerasse, propterque prudentiam tantam providentiamque currum tuum provinciales cum plausuum maximo accentu spontaneis subisse cervicibus, quia sic habenas Galliarum moderarere, ut possessor exhaustus tributario iugo relevaretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Ferreolo suo salutem 3:1)
nostram quoque mensulam nullus, ut specum Polyphemi, hospes exhorruit, summa clementia tibi in famulos esse perhibetur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 11:4)
sed de sodali deque me satis dictum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 10:1)
tertio, quod pro sodalibus fide iunctis, sede discretis frequenter incutiunt et tuta maerorem, quia promptius de actionibus longinquis ambigendisque sinistra quaeque metus augurat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 16:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION