라틴어 문장 검색

An Aetna tua possit sublabi et in se ruere, an hoc excelsum cacumen et conspicuum per vasti maris spatia detrahat adsidua vis ignium, nescio;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 10:1)
Ille tantus psychrolutes, qui kalendis Ianuariis euripum salutabam, qui anno novo quemadmodum legere, scribere, dicere aliquid, sic auspicabar in Virginem desilire, primum ad Tiberim transtuli castra, deinde ad hoc solium, quod, cum fortissimus sum et omnia bona fide fiunt, sol temperat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 5:5)
at si conscendere hunc verticem libet, cui se fortuna summisit, omnia quidem sub te, quae pro excelsissimis habentur, aspicies, sed tamen venies ad summa per planum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 13:3)
at nunc blattaria vocant balnea, si qua non ita aptata sunt, ut totius diei solem fenestris amplissimis recipiant, nisi et lavantur simul et colorantur, nisi ex solio agros ac maria prospiciunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 8:2)
Elephantorum gregem excelsissimus ducit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 4:4)
Nam quae aliis excelsa videntur, ipsis praerupta sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 73:2)
Magnanimos nos natura produxit et ut quibusdam animalibus ferum dedit, quibusdam subdolum, quibusdam pavidum, ita nobis gloriosum et excelsum spiritum, quaerentem ubi honestissime, non ubi tutissime vivat, simillimum mundo, quem quantum mortalium passibus licet, sequitur aemulaturque.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 23:1)
Tu ista credis excelsa, quia longe ab illis iaces;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 6:4)
O regnorum magnis fallax Fortuna bonis, in praecipiti dubioque loeas nimis excelsos;
(세네카, 아가멤논 2:1)
lex alia solio est, alia privato in toro.
(세네카, 아가멤논 6:4)
Quisquis es auarus pecuniae custos immensique cultor soli:
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 4:2)
Innituntur fundamentis suis templa excelsa urbis ;
(세네카, 행복론, Liber III 129:5)
iam me homines accusabunt, caecum ac temerarium dicent, nescientem, quo loco, quae summis atque excelsissimis debentur, ponam ;
(세네카, 행복론, Liber IV 155:2)
paulumque supra nos commoratus, dum expurgatur et inhaerentia vitia situmque omnem mortalis aevi excutit, deinde ad excelsa sublatus inter felices currit animas.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 150:4)
Sic itaque te, Marcia, gere, tamquam sub oculis patris filique posita, non illorum, quos noveras, sed tanto excelsiorum et in summo locatorum.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 152:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION