라틴어 문장 검색

Sicut enim vinum solummodo bibere, similiter autem rursus et aquam, contrarium est, quemadmodum autem vinum aquae contemperatum iam et delectabilem gratiam perficit, huiusmodi etiam structura sermonis delectat aures eorum, quibus contingat compositionem legere. Hic autem erit finis.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장39)
Vides igitur, ut tam magni laboris effectus tuum tantum spectet examen, nec in aures prodire publicas, nisi doctae sententiae adstipulatione nitatur.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Boetii 2:3)
Ipsorum quoque sonorum adversus se proportio solis neque aliis numeris invenitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Proemium, in quo divisio mathematicae. 1:34)
Qui enim sonus in diapason symphonia esst, idem duplicis numeri proportione colligitur;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Proemium, in quo divisio mathematicae. 1:35)
eandemque vim obtinet sonus in musicis.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum ad aequalitatem omnis inaequalitas reducatur 1:4)
Eheu, quam surda miseros auertitur aure
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, I 15:1)
Instillabas enim auribus cogitationibusque cotidie meis pythagoricum illud epou keou.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 4:4)
itaque cum haec auribus insonare desierint insitus animum maeror praegrauat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, V 1:5)
Iam cantum illa finiuerat, cum me audiendi auidum stupentemque arrectis adhuc auribus carminis mulcedo defixerat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, I 1:1)
Desinit imbriferos dare sonos.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, II 8:1)
Uel uox auribus instrepit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VIII 34:1)
Quod cum hominum auribus esset obiectum, moleste et acerbe accipiebant se inpediri quominus proelium conficere possent.
(카이사르, 히스파니아 전기 30:6)
Ita cum clamor esset intermixtus gemitu gladiorumque crepitus auribus oblatus, inperitorum mentes timore praepediebat.
(카이사르, 히스파니아 전기 31:7)
Hi, sive vere quam habuerant opinionem ad eum perferunt, sive etiam auribus Vari serviunt (nam, quae volumus, et credimus libenter et, quae sentimus ipsi, reliquos sentire speramus), confirmant quidem certe totius exercitus animos alienos esse a Curione maximeque opus esse in conspectum exercitus venire et colloquendi dare facultatem.
(카이사르, 내란기, 2권 27:2)
Eodemque die Antiochiae in Syria bis tantus exercitus clamor et signorum sonus exauditus est, ut in muris armata civitas discurreret.
(카이사르, 내란기, 3권 105:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION