라틴어 문장 검색

Dum hae obsidiones circa Marram, Tortosam et Archas fierent, puer Mahumet, qui a principe de Hasart, patre suo, Antiochiam obses missus fuerat, fidei et custodiae ducis Godefridi commendatus, aegritudine correptus obiit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 64:6)
Quem juxta morem gentilium pretioso ostro involutum patri remisit, excusans se sub omni fidei puritate, quod ex causa suae negligentiae minime puer obiisset, obtestans etiam se non minus ejus mortem quam fratris sui Baldewini moleste ferre.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 64:7)
Qui ducis excusatione benigne accepta, et ex vero comperta ab his, quos de domo sua custodes pueri misit, nequaquam immutatus est a fide quam promisit, sed immobilis in omni foedere et pace cum ipso duce et fratre ejus Baldewino permansit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 64:8)
Videntes autem Christiani principes, quia vir prudens et nobilis et strenuus, idem foret Sarracenus, de vita et moribus ejus saepius inquirentes ac disputantes, ad Christianitatis fidem eum vocare conabantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 10:4)
Unde hac sitis pestilentia ingravescente, populoque catholico diu in obsidione laborante, visum est primatibus populi ex consilio episcoporum et cleri qui aderant, ut consulerent quemdam virum Dei, qui [0541D] erat in antiqua turri procerae altitudinis in monte Olivarum solitarius, quid agerent, quid primum insisterent, revelantes ei quanto desiderio ad ingrediendam urbem et sepulcrum Domini videndum aestuarent, et quanta in via pro hac fide et voto pericula sustinuissent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 14:4)
Tandem Turci cum principe suo, videntes manum suorum exiguam pondus belli et tot millium assultus tolerare non posse, data mutuo fide et dextris de vita et salute sua, impetraverunt quatenus urbem reddentes, pacifice exirent, et conductum ipsius regis usque in Damascum haberent, in qua princeps magnificus Donimani frater dominari perhibetur, qui nunc cum praefatis Turcis ab urbe Jerusalem ejectus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 64:2)
Deinde templum Dominici sepulcri cum omni habitu religionis gentilis introivit, omnia pacifice perlustrans, et nullum Christianorum a fide et ordine sui ritus avertens.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 64:4)
Hac itaque civitate ejus subditione relocata post Turcorum ejectionem, nimium gavisus, sed adhuc Turcos sibi a Damasco metuens adversari, direxit legatos ad Christianorum principes, circa urbem Antiochiam residentes, referens quomodo ab urbe Jerusalem et regno suo Turcos ejecerit, et quia in omnibus eorum [0553D] voluntati de urbe sancta satisfacere voluerit, et de fide Christi Christianitatisque professione consiliis eorum acquiescere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 64:7)
sed totum Dei ordinatione et gratia factum, cum procul dubio ex visione cujusdam boni et veridici militis didicerimus, ante decem annos hujus viae hunc a Deo electum et constitutum ductorem, principem atque praeceptorem Christiani exercitus, [0554B] ut prae omnibus primatibus actu, victoria et consiliis beatiorem, et fide ac veritate integriorem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 66:6)
dux ac praeceptor populi sui Christiani in omni fide et veritate constitueris.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 68:4)
» Ad haec dux, fide Christi plenus et spirituali responsione instructus, sciscitanti viro super his sapienter exposuit, cur in spe hodiernae mortis praesentisque praelii, ingenti gaudio dulcique melodia Christianus populus delectaretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 86:5)
Ducis responsione audita, rogatur per perennis vitae instructionem supra dictus gentilis, ut cum et ipse causa Christianissimi ducis et catholici populi contra gentem et confratres suos pugnaturus esset, eodem sanctae crucis signaculo muniatur et sanctificetur, quatenus fide et spe ejusdem sanctae crucis et crucifixi incolumis ab armis et inimicorum insidiis conservaretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 88:1)
Ipsi pariter ab eodem duce pro stabilitate fidei et pacis Gerhardum sibi devotum militem, ortum de castello Avennis, obsidem susceperunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 106:5)
Comes vero Reymundus post captionem Antiochiae, decreto itinere suo in Jerusalem cum caeteris, imperatori Constantinopolis Laodiceam civitatem Turcis et gentibus ereptam restituit et sic fidem inviolatam illi reservavit, Juraverat enim sibi, foedusque percusserat cum eo una cum Godefrido et principibus caeteris, de cunctis urbibus, castellis et terris ad regnum ipsius pertinentibus, nihil quidquam de omnibus retinere aut mentiri.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 110:18)
Sed Boemundum in nimia avaritiae suae pertinacia reperientes, legationem confratrum et comprimorum benigne sibi aperuerunt quatenus ab urbe Laodicea arma et vires suas amoveret, ne erga imperatorem Graecorum fidem promissam mentirentur, et reditus sui [0567B] impedimentum gravissimum in regno illius paterentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 116:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION