라틴어 문장 검색

"iam tumulis victos, socios iam moenibus arces?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권369)
illam nam tempore in omni adtendunt vigiles et rex iubet ipse teneri, contractaeque vices et crebrior excubat ignis, ergo deis fratrique moras excusat et amens, ut paulum immisso cessit statio horrida somno, erumpit muris:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권167)
Latronibus vestigandis per universas provincias militaris statio sortitur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 8:4)
etiam a locis conventiculorum et stationum suarum Stoici, Academici?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 3장 6:4)
Quamobrem si ab initio et instructa et certis exercendorum officiorum suorum rationibus dispensata universitas constitit, vacat ex hac parte causa adlegendae humanitatis in divinitatem, quia quas illis stationes et potestates distribuistis, tam fuerunt ab initio quam et fuissent etiamsi deos istos non creassetis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 11장 8:3)
Pars crucis est omne robur quod erecta statione defigitur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 6:4)
Nonne omni Capitolio tumulum illum suum praeposuisset, ut ea potius orbi terra1 praecelleret quae eineres Iovis texit?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 25장 7:2)
Itaque quos paraverant, armis quibus tunc et qualiter poterant eruditos, tantum ut occidi discerent, mox edicto die inferiarum apud tumulos erogabant.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 12장 2:5)
sed certiori notitia medicus Cynifrid, qui et morienti illi, et eleuatae de tumulo adfuit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVII [XIX]. 2:5)
uidique eleuatum de tumulo, et positum in lectulo corpus sacrae Deo uirginis quasi dormientis simile.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVII [XIX]. 2:15)
Uirginis alma caro est tumulata bis octo Nouembres, Nec putet in tumulo uirginis alma caro.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVIII [XX]. 1:19)
Corpore nam tumulum, mente superna tenet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VII. 1:8)
atque aliquis senior ueteres ueneratus amores annua constructo serta dabit tumulo et
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 430)
illa mihi sancta est, illius dona sepulcro et madefacta meis serta feram lacrimis, illius ad tumulum fugiam supplexque sedebo et mea cum muto fata querar cinere.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 623)
Quin etiam mea tunc tumulus cum texerit ossa, seu matura dies celerem properat mihi mortem, longa manet seu uita, tamen, mutata figura seu me finget equum rigidos percurrere campos doctum seu tardi pecoris sim gloria taurus siue ego per liquidum uolucris uehar aera pennis, quandocumque hominem me longa receperit aetas, inceptis de te subtexam carmina chartis.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae65)

SEARCH

MENU NAVIGATION