라틴어 문장 검색

Roma domusque subit desideriumque locorum, quicquid et amissa restat in urbe mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 27)
lassus in extremis iaceo populisque locisque, et subit adfecto nunc mihi, quicquid abest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 36)
omnia cum subeant, vineis tamen omnia, coniunx, et plus in nostro pectore parte tenes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 37)
cumque locum moresque hominum cultusque sonumque cernimus, et, qui sim qui fuerimque, subit, tantus amor necis est, querar ut cum Caesaris ira, quod non offensas vindicet ense suas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 815)
nec dare tura libet nil exorantia divos, in tantis subeunt nec bona verba malis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1310)
saepe etiam lacrimae me sunt scribente profusae, umidaque est fletu littera facta meo, corque vetusta meum, tamquam nova, vulnera novit, inque sinum maestae labitur imber aquae, cum vice mutata, qui sim fuerimque, recordor, et, tulerit quo me casus et unde, subit, saepe manus demens, studiis irata sibique, misit in arsuros carmina nostra focos, atque ita de multis quoniam non multa supersunt, cum venia facito, quisquis es, ista legas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 139)
Magna minorque ferae, quarum regis altera Graias, altera Sidonias, utraque sicca, rates, omnia cum summo positae videatis in axe, et maris occiduas non subeatis aquas, aetheriamque suis cingens amplexibus arcem vester ab intacta circulus extet humo, aspicite illa, precor, quae non bene moenia quondam dicitur Iliades transiluisse Remus, inque meam nitidos dominam convertite vultus, sitque memor nostri necne, referte mihi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 31)
tunc subeunt curae, dum te lectusque locusque tangit et oblitam non sinit esse mei, et veniunt aestus, et nox inmensa videtur, fessaque iactati corporis ossa dolent?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 37)
me miserum, si tu, cum dicens exulis uxor, avertis vultus et subit ora rubor!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 320)
quaeque sui monitis obtemperat Inda magistri belua, servitium tempore victa subit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 64)
Iam mea cycneas imitantur tempora plumas, inficit et nigras alba senecta comas, iam subeunt anni fragiles et inertior aetas, iamque parum firmo me mihi ferre grave est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 81)
sarcina sum, fateor, quam si non tempore nostro depositurus eras, non subeunda fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 62)
en pudet et fateor, iam desuetudine longa vix subeunt ipsi verba Latina mihi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 721)
"iam flos subit Daviticus radice Iessea editus, sceptrique per virgam virens rerum cacumen occupat."
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae16)
seps insueta subit serpere flexibus et vibrare sagax eloquii caput:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권17)

SEARCH

MENU NAVIGATION