라틴어 문장 검색

Aut enim nihil scribendum fuit, ne hominum iudicium subiremus, quod tu facere prohibuisti, aut scribentes nosse cunctorum adversum nos maledicorum tela torquenda.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 17:2)
"Optima quaeque dies miseris mortalibus aevi Prima fugit, subeunt morbi tristisque senectus Et labor et durae rapit inclementia mortis."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 14:22)
Quae si voluero dicere, perdam virtutem feminae, quae maluit culpam subire discidii quam quandam corporis sui infamare partem et maculas eius detegere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 3:3)
Melius arbitrata est aperte confiteri inbecillitatem suam et umbram quandam miserabilis subire coniugii quam sub gloria univirae exercere meretricium.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 3:24)
Noli ergo subire onus, quod ferre non potes, sed, postquam ablactaveris eam cum Isaac et vestieris cum Samuhele, mitte aviae et amitae.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 13:3)
Obtorto collo me in ius trahis, ut aut probem, quod nolo, aut multorum invidiam subeam.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 5:3)
Legimus in scolis pueri - et spiritantia in plateis aera conspeximus - aliquem ossibus vix haerentem inlicitis arsisse amoribus et ante vita caruisse quam peste.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 7:1)
Matrem ita vide, ne per illam alias videre cogaris, quarum vultus cordi tuo haereant,
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 7:6)
ita detractor, eum tristem faciem viderit audientis, immo ne audientis quidem, sed obturantis aures suas, ne audiat iudicium sanguinis, ilico contieescit, pallet vultus, haerent labia, saliva siccatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 19:24)
Haeret vox et singultus intercipiunt verba dictantis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 12:2)
Amet ut parentem, subi-ciatur ut dominae, timeat ut magistram.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 4:7)
unciolam Proculeius habet, sed Gillo deuncem, partes quisque suas ad mensuram inguinis heres, accipiat sane mercedem sanguinis, et sic palleat ut nudis pressit qui calcibus anguem aut Lugudunensem rhetor dicturus ad aram.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I12)
"Hispo subit iuvenes et morbo pallet utroque."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II31)
liceat modo vivere, fient, fient ista palam, cupient et in acta referri, interea tormentum ingens nubentibus haeret quod nequeant parere et partu retinere maritos, sed melius, quod nil animis in corpora iuris natura indulget:
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II79)
"at tu, cum tibi vestiti facies scorti placet, haeres et dubitas alta Chionen deducere sella, da testem Romae tam sanctum quam fuit hospes numinis Idaei, procedat vel Numa vel qui servavit trepidam flagranti ex aede Minervam:"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III56)

SEARCH

MENU NAVIGATION