라틴어 문장 검색

quibus si paruissem, tristitiam illorum temporum non subissem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 12 10:2)
sed ita meruisse illum de me puto ut ἀχαριστίασ crimen subire non audeam, quamquam a te eius quoque rei iusta defensio est explicata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 7 8:4)
minus sermonis subissem, minus accepissem doloris, ipsum hoc me non angeret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 6 4:9)
quamquam quid mea intersit ut eorum odium subeam non intellego.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 17A 4:4)
quid enim mihi foro sine iudiciis, sine curia, in oculos incurrentibus iis quos animo aequo videre non possum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 21 10:2)
postremo se libenter vituperationem subire quod amaret etiam mortuum Caesarem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 19 6:2)
) pater puerorum vicerit, subeunda nobis sint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 12 1:9)
atque ille si armis positis de vi damnatus esset, quo in iudicio certe defensionem non haberet, eandem calamitatem subirent liberi bonis publicatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 12 2:4)
itaque ad reliquos hic quoque labor mihi accessit ut omnis adhibeam machinas ad tenendum adulescentem ne famam subeam temeritatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 18 4:4)
sed incurrit haec nostra laurus non solum in oculos, sed iam etiam in voculas malevolorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 16 2:5)
nihil enim constitui potest, quod non incurrat in magnam aliquam difficultatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 2 6:4)
cuius si essemus et auctoritatem et consilium secuti, togati potius potentiam quam armati victoriam subissemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 1 9:6)
quis est tam Lynceus qui in tantis tenebris nihil offendat, nusquam incurrat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 2 2:5)
pudor me, qui in bello maxime est periculosus, hunc casum coegit subire ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 23 1:5)
a. 711 (43). PLANCVS CICERONI numquam me hercules, mi Cicero, me paenitebit maxima pericula pro patria subire, dum, si quid acciderit mihi a reprehensione temeritatis absim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 234)

SEARCH

MENU NAVIGATION