라틴어 문장 검색

nisi forte rebus cunctis inest quidam velut orbis, ut quem ad modum temporum vices ita morum vertantur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 55장11)
ne verterent sapienter reperta et semper placita:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 69장11)
L. Ennium equitem Romanum, maiestatis postulatum quod effigiem principis promiscum ad usum argenti vertisset, recipi Caesar inter reos vetuit, palam aspernante Ateio Capitone quasi per libertatem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 70장2)
Quae cuncta non quidem comi via sed horridus ac plerumque formidatus retinebat tamen, donec morte Drusi verterentur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 7장1)
non quidem sibi ignarum posse argui quod tam recenti dolore subierit oculos senatus:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 8장5)
deinde inter conscios ubi locus veneficii tempusque composita sint, eo audaciae provectum ut verteret et occulto indicio Drusum veneni in patrem arguens moneret Tiberium vitandam potionem quae prima ei apud filium epulanti offerretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 10장4)
quod aspere acceptum ad praesens mox in laudem vertit regresso Suillio;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 31장7)
at multorum qui Tiberio regente poenam vel infamias subiere posteri manent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 33장8)
nam quae saxo struuntur, si iudicium posterorum in odium vertit, pro sepulchris spernuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 38장4)
prospectabatque pulcherrimum sinum, antequam Vesuvius mons ardescens faciem loci verteret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 67장6)
Sed Caesar sollemnia incipientis anni kalendis Ianuariis epistula precatus vertit in Sabinum, corruptos quosdam libertorum et petitum se arguens, ultionemque haud obscure poscebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 70장1)
disserebatque brevibus momentis summa verti:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 4장3)
' adeo facinora atque flagitia sua ipsi quoque in supplicium verterant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 6장4)
ac ne dubium haberetur magnitudinem pecuniae malo vertisse, aurariasque eius, quamquam publicarentur, sibimet Tiberius seposuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 19장3)
scilicet medio triennio defuerat tempus subeundi iudicium consulari seni, tot consularium parenti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 23장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION