라틴어 문장 검색

Nee sufficit eam quaerere, nisi inventam fugientemque omni studio persequamur,
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 14:11)
Sunt qui, humore cellularum inmoderatisque ieiuniis, taedio solitudinis ac nimia lectione, dum diebus ac noctibus auribus suis personant, vertuntur in et μελαγχολίαν Hippocratis magis fomentis quam nostris monitis indigent.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 16:7)
Ceterum iuxta miserias huius temporis et ubique gladios saevientes satis dives est, qui pane non indiget, nimium potens, qui servire non cogitur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 20:7)
Satisque doleo, quod hortaris sponte - currentem, et me arbitraris indigere precibus, qui ne tibi quidem in eius dilectione concedam multoque plus accipiam quam tribuam beneficii tantarum recordatione virtutum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 1:2)
"exeat, inquit, si pudor est, et de pulvino surgat equestri cuius res legi non sufficit, et sedeant hic lenonum pueri quocumque ex fornice nati;"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III64)
"Pars magna Italiae est, si verum admittimus, in qua nemo togam sumit nisi mortuus, ipsa dierum festorum herboso colitur si quando theatro maiestas tandemque redit ad pulpita notum exodium, cum personae pallentis hiatum in gremio matris formidat rusticus infans, aequales habitus illic similesque videbis orchestram et populum, clari velamen honoris sufficiunt tunicae summis aedilibus albae, hic ultra vires habitus nitor, hic aliquid plus quam satis est interdum aliena sumitur arca."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III73)
hoc tamen ipsum defecisse puta, quod inani sufficit alvo:
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V4)
unus Hiberinae vir sufficit?
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI22)
hos inter sumptus sestertia Quintiliano, ut multum, duo sufficient;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII87)
pro totis legionibus hi tamen et pro omnibus auxiliis atque omni pube Latina sufficiunt dis infernis Terraeque parenti;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII102)
"alter emendus erit, namque hic non sufficit, ambo pascendi."
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX28)
"sufficiunt haec, quando ego pauper ero;"
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX69)
mirandum est unde ille oculis suffecerit umor.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X12)
quid si vidisset praetorem curribus altis extantem et medii sublimem pulvere circi in tunica Iovis et pictae Sarrana ferentem ex umeris aulaea togae magnaeque coronae tantum orbem, quanto cervix non sufficit ulla?
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X14)
Unus Pellaeo iuveni non sufficit orbis;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X71)

SEARCH

MENU NAVIGATION