라틴어 문장 검색

Sufficit enim ad id quod agitur, etiamsi exceptionem nonnullam singularem aut raram patiantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 323:14)
ita ut curriculum interpretationis quandoque in illas desinat, et per illas perficiatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 344:8)
Atque praesto est Mare Australe, Mari Atlantico neutiquam minus, sed potius magis latum et extensum, quod ad hoc sufficere possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 346:13)
et quaeratur utrum inveniatur in rerum natura aliquis talis motus, an potius res conficta sit et supposita, ad compendia et commoditates calculationum, et ad pulchrum illud, scilicet de expediendis motibus coelestibus per circulos perfectos.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 351:3)
Itaque instantiae crucis circa hoc subjectum eae esse poterint (si modo aliquae sint) quae demonstrent reflexionem a corpore tenui, qualis est flamma, modo sit crassitiei sufficientis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 358:1)
Quod si artificis alicujus ingenia et industriam explorare et contemplari quis cuperet, is non tantum materias rudes artis atque deinde opera perfecta conspicere desideraret, sed potius praesens esse cum artifex operatur et opus suum promovet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 402:6)
Nam circa animalia perfecta et terrestria, per exectiones foetuum ex utero, minus humanum esset ista inquirere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 402:16)
sed sufficit tamen ut proponantur loco exempli.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 405:15)
Aer vero tensura illa per exuctionem facta tortus et magis quam pro natura sua dilatatus, ideoque se recipere et contrahere nitens (ita ut si ovum illud in aquam non fuisset immersum, aerem ipsum traxisset cum sibilo), aquam traxit ad tale quantum quale sufficere posset ad hoc, ut aer antiquam recuperaret sphaeram sive dimensionem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 424:4)
Deinde, cum malleatio non amplius sufficeret, aegrius se recipiente aqua, molendino seu torculari usi sumus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 426:7)
Verum haec sufficiant ad exempla.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 435:13)
sextam, declinationis a circulo perfecto per spiras longius aut propius distantes a centro suo:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 465:16)
septimam, declinationis a circulo perfecto per spiras longius aut propius distantes a polis suis:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 465:17)
Interim sufficient et boni erunt usus ad pensitandas praedominantias virtutum et exquirendas instantias luctae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 468:10)
Est et alius usus diligentis et perfectae clausurae corporum:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 480:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION