라틴어 문장 검색

nam quae sufficientes sibi facere putabantur opes alieno potius praesidio faciunt indigentes.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:30)
Num enim elephantos mole, tauros robore superare poteritis, num tigres uelocitate praeibitis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XV 1:15)
Hactenus mendacis formam felicitatis ostendisse suffecerit;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 1:1)
Nam nisi fallor, ea uera est et perfecta felicitas quae sufficientem, potentem, reuerendum, celebrem laetumque perficiat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 3:5)
Aeris immensi superat globum
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, II 5:1)
Quo fit ut omnia quae fato subsunt prouidentiae quoque subiecta sint, cui ipsum etiam subiacet fatum, quaedam uero quae sub prouidentia locata sunt fati seriem superent;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 3:1)
Hoc tantum perspexisse sufficiat quod naturarum omnium proditor deus idem ad bonum dirigens cuncta disponat, dumque ea quae protulit in sui similitudinem retinere festinat, malum omne de rei publicae suae terminis per fatalis seriem necessitatis eliminet.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:26)
Utriqueque enim huic quidem gloriae propagandae illi uero conformandae sapientiae difficultas ipsa materia est. Ex quo etiam uirtus uocatur, quod suis uiribus nitens non superetur aduersis;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIII 1:33)
Superata tellus
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIV 34:2)
Haec autem etsi perutilia cognitu tamen a propositi nostri tramite paulisper auersa sunt, uerendumque est ne deuiis fatigatus ad emetiendum rectum iter sufficere non possis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 1:7)
Minor etiam patet, quia, sicut in omni genere oportet quod primum sit causa omnium aliorum, sic et in genere entis oportet quod primum ens sit causa aliorum, et ex hoc sequitur quod illud primum ens sit ens non causatum, quoniam ipsum debet esse causa sufficiens rerum;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 3 13:9)
sed nulla res causata est sufficiens causa alicuius sui effectus, quoniam a quo dependet essentia entis causati, ab eodem dependet omnis eius effectus, ergo primum ens oportet esse ens non habens aliam causam:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 3 13:10)
<7> Item, effectus suam causam sufficientem non potest sequi in duratione.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 25:1)
Causa sufficiens mundi est aeterna, quia ipsa est primum principium;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 25:2)
Motus qui semper habet causas sufficientes, non potest esse novus;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 28:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION