라틴어 문장 검색

Justum igitur natura est impertita judicium, ea loca in quibus erat futurum parricidium, muneris sui dote privando:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 8장 2:17)
Inde in judiciis saecularibus impositi equuleo torquentur negantes, et quaedam tangit judicem miseratio confitentis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 2:7)
Augustae mentis homo praesentem mortem veretur, perpetuam negligit, et divinum judicium non reformidat, interitum solum corporis deprecatur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 8:3)
Tandem judicium non praepropere ferendum, nec rursus inultum crimen sinendum esse ostenditur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 1:5)
Suo quippe judici sententia debebatur, ne quis passim reum esse feriendum putaret.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 6:13)
Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine (Ps. c, 1).
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 3장 2:11)
Ipse est enim haereditas, ipse possessio, in quo virtus divini testamenti est, in quo fructus judicii, in quo haereditas promissionis, de quo David dicit:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 6:15)
quia sapientia exercitati viri et virtus firmamentum his virili transfundit judicio.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 3:5)
Nec fefellit Dominum judicium suum, implevit justus universa, non partem, sed universa quae mandata sunt ei;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 7:11)
Illos ergo Dominus ad ultionis judicium comprehendit, quos magis insidiaturos sibi esse cognovit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 3:5)
et sciat quod etiamsi homines effugiat homicida, Dei tamen judicium non possit evadere, sed majori et aeterno supplicio reservetur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 4:5)
deinde scientes praerogativam nostrae ultionis apud Deum manere, neque in alios committamus quod divino judicio vindicandum sit;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 8:2)
Multos enim ebrios fecere divitiae, nobilitas et potestas superbos, pulchritudo luxuriosos, cujus suffragio alienae mentis corruperint castitatem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 32장 4:9)
Et olim licet otiosae sint tribus, pacataeque centuriae, et nulla suffragiorum certamina, sed Pompiliani redierit securitas temporis, per omnes tamen quot orae sunt partesque terrarum, ut domina suscipitur et regina, et ubique patrum reverenda cum auctoritate canities, populique Romani nomen circumspectum et verecundum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 6:1)
et cum ingravesceret penuria commeatuum, famis et furoris impulsu, Eubuli cuiusdam inter suos clari domum ambitiosam ignibus subditis inflammavit, rectoremque ut sibi iudicio imperiali addictum, calcibus incessens et pugnis, conculcans seminecem laniatu miserando discerpsit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION