라틴어 문장 검색

Solus Abantiades ab origine cretus eadem Acrisius superest, qui moenibus arceat urbis Argolicae contraque deum ferat arma genusque non putet esse Iovis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 62:2)
Plus tamen exhausto superest:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 13:1)
Qui superest solus, Cinyran habet angulus orbum;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 10:7)
miserae mihi plura supersunt, quam tibi felici:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 21:9)
Pervigilem superest herbis sopire draconem, qui crista linguisque tribus praesignis et uncis dentibus horrendus custos erat arboris aureae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 9:1)
Quod superest, multum est in vota, in crimina parvum."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 49:28)
"Fessos ad litora curva iuvencos adpuleram, medio cum Sol altissimus orbe tantum respiceret, quantum superesse videret;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 44:2)
dum superest aliquid, cuncti coeamus et arma, arma capessamus coniunctaque tela feramus!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 44:15)
(et quaerit, vestigia siqua supersint) "Hoc erat, hoc, animo quod divinante timebam, et ne me fugeres, ventos sequerere, rogabam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 74:17)
Crudelior ipso sit mihi mens pelago, si vitam ducere nitar longius et tanto pugnem superesse dolori.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 74:22)
Per spes nunc socias casuraque moenia Troum perque deos oro, quos hosti nuper ademi, per siquid superest, quod sit sapienter agendum, siquid adhuc audax ex praecipitique petendum est, si Troiae fatis aliquid restare putatis, este mei memores!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 32:4)
"Nata, tuae (quid enim superest?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 45:1)
superest, cur vivere tempus in breve sustineam, proles gratissima matri, nunc solus, quondam minimus de stirpe virili, has datus Ismario regi Polydorus in oras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 45:26)
" Spectat truculenta loquentem falsaque iurantem tumidaque exaestuat ira atque ita correpto captivarum agmina matrum invocat et digitos in perfida lumina condit expellitque genis oculos (facit ira nocentem) immergitque manus, foedataque sanguine sonti non lumen (neque enim superest), loca luminis haurit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 48:4)
superest, numeros ut pulveris aequem, ter centum messes, ter centum musta videre.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 20:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION