라틴어 문장 검색

hos Salamin populos, illos Cerealis Eleusin horrida suspensis ad proelia misit aratris, et quos Callirhoe noviens errantibus undis implicat, et raptae qui conscius Orithyiae celavit ripis Geticos Elisos amores, ipse quoque in pugnas vacuatur collis, ubi ingens lis superum, dubiis donec nova surgeret arbor rupibus et longa refugum mare frangeret umbra, isset et Arctoas Cadmea ad moenia ducens Hippolyte turmas:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권304)
Exeritur opere neqititia, non incipit.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, E18)
Duobus enim adventibus eius significans, primo, qui iam expunctus est in humilitate conditionis humanae, secundo, qui concludendo saeculo imminet in sublimitate divinitatis exertae, primum non intellegendo secundum, quem manifestius praedicatum sperant, unum existimaverunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 15:1)
Sic itaque nos ad deum expansos ungulae fodiant, cruces suspendant, ignes lambant, gladii guttura detruncent, bestiae insiliant:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 30장 6:2)
Si enim et hostes exertos, non tantum vindices occultos agere vellemus, deesset nobis vis numerorum et copiarum?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 37장 4:1)
Denique cum ab imbribus aestiva hiberna suspendunt et annus in cura est, vos quidem cotidie pasti statimque pransuri, balneis et cauponiis et lupanaribus operantibus, aquilicia Iovi immolatis, nudipedalia populo denuntiatis, caelum apud Capitolium quaeritis, nubila de laquearibus exspectatis, aversi ab ipso et deo et caelo:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 14:1)
ita exerte definitum:
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 3장 1:5)
Quia cnim non ualet nisi tranquilla mens in contemplationis se lucem suspendere, in ira suum oculum turbatum dolebat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 8:14)
Post discessum congregationis nostrae, quae tecum est, ualde sumus suspensi redditi, quia nihil de prosperitate uestri itineris audisse nos contigit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXX. 1:2)
Erat abstinentiae castigatione insignis, erat gratia conpunctionis semper ad caelestia suspensus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVI [XXVIII]. 2:8)
luce sacra requiescat humus, requiescat arator, et graue suspenso uomere cesset opus.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 14)
hoc duce custodes furtim transgressa iacentes ad iuuenem tenebris sola puella uenit et pedibus praetemptat iter suspensa timore, explorat caecas cui manus ante uias.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 144)
aut rapiam suspensa sacris insignia fanis:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 415)
inde exercitu victore reducto, ipse, cum factis vir magnificus tum factorum ostentator haud minor, spolia ducis hostium caesi suspensa fabricate ad id apte ferculo gerens in Capitolium escendit ibique ea cum ad quercum pastoribus sacram deposuisset, simul cum dono designavit templo Iovis finis cognomenque addidit deo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 115:1)
itaque ergo erecti suspensique in minime gratum spectaculum animos intendunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 254:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION