라틴어 문장 검색

Quae quamquam spatio distant, tamen omnia fiunt ex ipsis et in ipsa cadunt, resolutaque tellus in liquidas rarescit aquas, tenuatus in auras aeraque umor abit, dempto quoque pondere rursus in superos aer tenuissimus emicat ignes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 22:5)
ignis enim densum spissatus in aera transit, hic in aquas, tellus glomerata cogitur unda.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 22:7)
Vidi ego, quod fuerat quondam solidissima tellus, esse fretum, vidi factas ex aequore terras:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 24:6)
Zancle quoque iuncta fuisse dicitur Italiae, donec confinia pontus abstulit et media tellurem reppulit unda.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 25:10)
Nam sive est animal tellus et vivit habetque spiramenta locis flammam exhalantia multis, spirandi mutare vias, quotiensque movetur, has finire potest, illas aperire cavernas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 29:4)
quo cum tellus erit usa, fruentur aetheriae sedes, caelumque erit exitus illi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 34:6)
Ne tamen oblitis ad metam tendere longe exspatiemur equis, caelum et quodcumque sub illo est, inmutat formas tellusque et quidquid in illa est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 37:1)
At proceres, quoniam muros intrare vetaris, ruris honorati tantum tibi, Cipe, dedere, quantum depresso subiectis bubus aratro complecti posses ad finem lucis ab ortu, cornuaque aeratis miram referentia formam postibus insculpunt, longum mansura per aevum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 50:5)
dum dubitant, seram pepulere crepuscula lucem, umbraque telluris tenebras induxerat orbi, cum deus in somnis opifer consistere visus ante tuum, Romane, torum, sed qualis in aede esse solet, baculumque tenens agreste sinistra caesariem longae dextra deducere barbae et placido tales emittere pectore voces:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 56:5)
Hinc calidi fontes lentisciferumque tenetur Liternum multamque trahens sub gurgite harenam Volturnus niveisque frequens Sinuessa columbis Minturnaeque graves et quam tumulavit alumnus Antiphataeque domus Trachasque obsessa palude et tellus Circaea et spissi litoris Antium.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 62:5)
Scinditur in geminas partes circumfluus amnis (Insula nomen habet), laterumque a parte duorum porrigit aequales media tellure lacertos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 65:3)
Quodcumque habitabile tellus sustinet, huius erit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 73:12)
- Sarmatis est tellus, quam mea vela petunt, obligor, ut tangam laevi fera litora Ponti;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 243)
et mihi facta via est, et me capit ultima tellus :
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 341)
at mihi perpetuo patria tellure carendum est, ni fuerit laesi mollior ira dei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 533)

SEARCH

MENU NAVIGATION