라틴어 문장 검색

Quod cito ammonentur generationis, non nimii caloris sed naturae infirmioris est:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 11:1)
Sed si vis intellegere in generatione veram rationem caloris, considera viros longe diutius perseverare in generando quam mulieres in pariendo:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 11:3)
et haec tibi sit indubitata probatio in utroque sexu vel frigoris vel caloris.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 11:4)
Levitas enim quam tritura praestitit facit ut innatet udo cibo quem in medio ventris invenerit, nec adhaereat cuti ventris de cuius calore digestio promovetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 2:3)
In his, Disarius ait, huius rei auctor est nimia in homine vis caloris:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 5:1)
deinde prius vertuntur in sucum ventris calore quam ut integrae possint nocere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 8:4)
Dum de calore loquimur, ammoneor rei quam semper quaesitu dignam putavi, cur in Aegypto, quae regionum aliarum calidissima est, vinum non calida sed, paene dixerim, frigida virtute nascatur?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 9:2)
et contra, cum aer hiemem praefert, calor in inferiora demergens aquis in imo nascentibus dat vaporem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 10:4)
Quod ergo ubique alternatur varietate temporis, hoc in Aegypto semper est, cuius aer semper est in calore.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 11:1)
Ideo regionis calidae vina calore caruerunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 11:3)
Tractatus noster, Albinus inquit, semel ingressus calorem non facile alio digreditur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 12:1)
Dicas ergo volo, cur qui in aquam descendit calidam, si senon moverit, minus uritur, sed si agitatu suo aquam moverit, maiorem sentit calorem, et totiens aqua urit amplius quotiens novus ei motus accesserit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 12:2)
et cessante adsuetudine, de qua paulo ante diximus, semper novitas auget sensum caloris.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 13:4)
Cur ergo, Albinus ait, aestate cum aer calidus flabro movetur, non calorem sed frigus adquirit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 14:1)
Non eadem ratio, Disarius inquit, in aquae et aeris calore.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION