라틴어 문장 검색

Perseus, cui primum omnium fuerat ut contentus fortuito successu, captis aliquot frumentatoribus occisisque, non tereret tempus in obsidione praesidii, secundum, ea quoque temptata utcumque, cum sciret nihil roboris secum esse, dum liceret intacto abire, et ipse hostium adventum elatus successu mansit et, qui phalangem arcesserent, propere misit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 732:1)
Appius nequiquam in his locis terens tempus, dimissis Chaonum Thesprotorumque et si qui alii Epirotae erant praesidiis, cum Italicis militibus in Illyricum regressus, per Parthinorum socias urbes in hiberna militibus divisis, ipse Romam sacrificii causa redit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 258:1)
placuit non ultra morando in Thessalia tempus terere, sed movere extemplo castra atque inde pergere in Macedoniam, et praetorem dare operam, ut eodem tempore classis quoque invehatur hostium litoribus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 16:1)
Consul ad id quod pridie praetermisisse pugnandi occasionem videbatur et locum dedisse hosti, si nocte abire vellet, quoque per speciem immolandi terere videbatur tempus, cum luce prima ad signum propositum pugnae exeundum in aciem fuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 482:1)
Num me illuc ducis, ubi lapis lapidem terit?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 112)
Strobilvs Picis divitiis, qui aureos montes colunt, ego solus supero.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 81)
At pol te, si hic sapiat senex, pix atra agitet apud carnificem tuoque capiti inluceat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 4122)
At nunc Siculus non est, Boius est, Boiam terit:
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 2180)
Ligneam, saepe tritam, saepe fixam, saepe excussam malleo;
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 2, scene 391)
At edepol tu calidam picem bibito, aegritudo abscesserit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 259)
atque etiam nunc satis boni sunt, si sunt inducti pice;
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 2276)
Vt quidem tu huius oculos inlutis manibus tractes aut teras?
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 2166)
ibi tu videas litteratas fictiles epistulas, pice signatas, nomina insunt cubitum longis litteris:
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 4, scene 28)
in huius modi negotio diem sermone terere segnities merast:
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 381)
stuic superet muliere hiscum anima ad eum habenti erce teritur.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, PROLOGVS17)

SEARCH

MENU NAVIGATION