라틴어 문장 검색

"Haec post gesta viri (temet, Styx livida, testor) intemerata mihi praefectus iura regebat;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 120)
"testor, Roma, tuum nobis venerabile nomen et socium de Marte genus (vel quidquid ab aevo, nil te mundus habet melius, nil ipsa senatu), me pacem servare tibi vel velle abolere quae noster peccavit avus, quem fuscat id unum, quod te, Roma, capit;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 216)
"testor, non sufficit istud, ne noceam;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 221)
mandatis famulor, sed ante testor, lector quas patieris hic salebras.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem4)
namque hic quoque cumulus accedit laudibus imperatoris, quod amari palam licet et capite damnatos, amicus homini fui supra quam morum eius facilitas varietasque patiebantur, testatur hoc propter ipsum nuper mihi invidia conflata, cuius me paulo incautiorem flamma detorruit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 1:2)
"vere habes patruum, frater Camille, propter quem me familiae tuae consulatum unum gratuler contulisse."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 11:4)
"deum testor et statum publicum me de cetero numquam prohibiturum quin quae velis scribas, quippe cum tibi crimen impactum probari nullo modo possit;"
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 15:2)
ferebasque nimirum eleganter ineptias gratulantum et, dum inruentum tumultuoso diriperis amplexu, eo condicionis accesseras piissimus publici amoris interpres ut necesse esset illi uberiorem referre te gratiam qui tibi liberiorem fecisset iniuriam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Ecdicio suo Salutem. 6:3)
psalmorum hic modulator et phonascus ante altaria fratre gratulante instructas docuit sonare classes.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Petreio suo salutem 6:5)
amplector nil opinantem gratularique me primum pro sui status apice confirmo, tum consequentes misceo preces.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Turno suo salutem 4:4)
Cum sis consulis pronepos idque per virilem successionem (quamquam id ad causam subiciendam minus attinet), cum sis igitur e semine poetae, cui procul dubio statuas dederant litterae, si trabeae non dedissent (quod etiam nunc auctoris culta versibus verba testantur), a quo studia posterorum ne parum quidem, quippe in hac parte, degeneraverunt, immane narratu est, quantum stupeam sermonis te Germanici notitiam tanta facilitate rapuisse.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Syagrio suo salutem 1:1)
Quod die hesterno tractatui civitatis in concilio defuisti, ex industria factum pars melior accepit, quae suspicata est id te cavere, ne tuis umeris onus futurae legationis imponeretur, gratulor tibi, quod istis moribus vivis, ut necesse habeas electionem tui timere;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Pastori suo salutem 1:1)
tamen ardua testor sidera teque, pater vatum Thymbraee, quis omni luce mihi, quis nocte timor, dum postibus haerens assiduus nunc aure vigil nunc lumine cuncta aucupor 3;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici64)
Maximum Vibium et dignitatis et eloquentiae nomine a nobis diligi satis eram testatus epistola.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, poem pr13)
Iuncta est egloga ad municipem meum Iulium Menecratem, splendidum iuvenem et Pollii mei generum, cui gratulor quod Neapolim nostram numero liberorum honestaverit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, poem pr16)

SEARCH

MENU NAVIGATION