라틴어 문장 검색

Dixi: " Rigabo hortum meum plantationum et inebriabo prati mei fructum ".
(불가타 성경, 집회서, 24장42)
Percussus est Ephraim, radix eorum exsiccata est, fructum nequaquam facient; quod si et genuerint, interficiam amantissima uteri eorum ".
(불가타 성경, 호세아서, 9장16)
Dum ipse inter fratres fructificat, veniet ventus urens, ventus Domini de deserto ascendens, et siccabit venas eius et desolabit fontem eius. Ipse diripiet thesaurum, omne vas desiderabile.
(불가타 성경, 호세아서, 13장15)
Tollite vobiscum verba et convertimini ad Dominum; dicite ei: " Omnem aufer iniquitatem et accipe bonum, et reddemus fructum labiorum nostrorum.
(불가타 성경, 호세아서, 14장3)
Ephraim, quid ei ultra idola? Ego exaudio et respicio in eum. Ego ut abies virens: ex me fructus tuus invenitur ".
(불가타 성경, 호세아서, 14장9)
Nolite timere, animalia regionis, quia germinaverunt pascua deserti, quia lignum attulit fructum suum, ficus et vinea dederunt divitias suas.
(불가타 성경, 요엘서, 2장22)
Ego autem exterminaveram Amorraeum a facie eorum, cuius altitudo sicut altitudo cedrorum, et fortitudo quasi quercuum; exterminaveram fructum eius desuper et radices eius subter.
(불가타 성경, 아모스서, 2장9)
Numquid currunt in petris equi, aut aratur mare in bobus, quoniam convertistis in venenum iudicium et fructum iustitiae in absinthium?
(불가타 성경, 아모스서, 6장12)
Et convertam captivitatem populi mei Israel; et aedificabunt civitates vastatas et inhabitabunt et plantabunt vineas et bibent vinum earum et facient hortos et comedent fructus eorum.
(불가타 성경, 아모스서, 9장14)
Numquid placebunt Domino milia arietum, multa milia torrentium olei? Numquid dabo primogenitum meum pro scelere meo, fructum ventris mei pro peccato animae meae?".
(불가타 성경, 미카서, 6장7)
Terra autem erit in desolationem propter habitatores suos et propter fructum operum eorum.
(불가타 성경, 미카서, 7장13)
" Diripite argentum, diripite aurum! ". Et non est finis divitiarum; thesaurus ex omnibus vasis desiderabilibus.
(불가타 성경, 나훔서, 2장10)
Ficus enim non florebit, et non erit fructus in vineis; mentietur opus olivae, et arva non afferent cibum; abscissum est de ovili pecus, et non est armentum in praesepibus.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장17)
Propter hoc super vos prohibiti sunt caeli, ne darent rorem, et terra prohibita est, ne daret fructum suum.
(불가타 성경, 하까이서, 1장10)
Et movebo omnes gentes, et venient thesauri cunctarum gentium, et implebo domum istam gloria, dicit Dominus exercituum.
(불가타 성경, 하까이서, 2장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION