라틴어 문장 검색

An non in privatis et acutus et indistinctus et non super modum elatus M. Tullius?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 205:1)
atque id fecisse M. Tullium video, ut cum plurimum utilitati, tum partem quandam delectationi daret;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 211:2)
quod instrumentum dicendi M. Tullio defuit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 271:2)
Cum hoc Catilina et Autronius circiter Nonas Decembris consilio communicato parabant in Capitolio Kalendis Ianuariis L. Cottam et L. Torquatum consules interficere, ipsi fascibus correptis Pisonem cum exercitu ad obtinendas duas Hispanias mittere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 18장7)
Ea res in primis studia hominum accendit ad consulatum mandandum M. Tullio Ciceroni.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 23장7)
Igitur comitiis habitis consules declarantur M. Tullius et C. Antonius.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 24장1)
Tum M. Tullius consul, sive praesentiam eius timens sive ira conmotus, orationem habuit luculentam atque utilem rei publicae, quam postea scriptam edidit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 31장7)
ne existumarent sibi, patricio homini, cuius ipsius atque maiorum pluruma beneficia in plebem Romanam essent, perdita re publica opus esse, cum eam servaret M. Tullius, inquilinus civis urbis Romae.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 31장10)
Atque ego haec non in M. Tullio neque his temporibus vereor;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장62)
Apud maiores nostros A. Manlius Torquatus bello Gallico filium suum, quod is contra imperium in hostem pugnaverat, necari iussit atque ille egregius adulescens inmoderatae fortitudinis morte poenas dedit:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장54)
Tullius Marcellinus, quem optime noveras, adulescens quietus et cito senex, morbo et non insanabili correptus sed longo et molesto et multa imperante, coepit deliberare de morte.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 5:1)
M. Tulli, quam leue iudicasti crimen de quo confessus es!
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Dementiae sit actio. Bello ciuili quaedam uirum secuta est; cum in diuersa parte haberet patrem et fratrem. uictis partibus suis et occiso marito uenit ad patrem; non recepta in domum dixit: quemadmodum tibi uis satisfaciam ? ille respondit: morere. suspen 2:13)
proscriptum Tullium ab Antonio missus occidit;
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Popilius ciceronis interpector.4)
dedit infandi sceleris poenas cum Tarquinio Tullia coniunx, quae per caesi membra parentis egit saevos impia currus laceroque seni violenta rogos nata negavit.
(세네카, 옥타비아 5:16)
Per te, M. Tulli, per quattuor et sexaginta annos pulchre actos, per salutarem reipublicae consulatum, per aeternam, si pateris, ingeni tui memoriam, per rempublicam quae, ne quid te putes carum illi relinquere, ante te periit, oro et obtestor, ne moriaris confessus quam nolueris mori.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 9:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION