라틴어 문장 검색

fulcra torosque deae tenerum premit agmen Amorum;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam27)
Exsultat visu tectisque potentis alumnae non secus alma Venus, quam si Paphon aequore ab alto Idaliasque domos Erycinaque templa subiret.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam73)
"ergo age, iunge toros atque otia deme iuventae, quas ego non gentes, quae non face corda iugavi 2?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam83)
Macte toris.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam87)
date carmina festis digna toris, hunc ipse Coo plaudente Philetas Callimachusque senex Umbroque Propertius antro ambissent laudare diem, nec tristis in ipsis Naso Tomis divesque foco lucente Tibullus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam117)
nitidum consurgat ad aethera tellus Eubois et pulchra tumeat Sebethos alumna;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam121)
Cernere facundi Tibur glaciale Vopisci si quis et inserto geminos Aniene penates aut potuit sociae commercia noscere ripae certantesque sibi dominum defendere villas, illum nec calido latravit Sirius astro, nec gravis aspexit Nemeae frondentis alumnus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Villa Tiburtina Manilii Vopisci1)
Phrygio quas mitis alumno debet anus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Villa Tiburtina Manilii Vopisci36)
Ast ego nec Phoebum, quamquam mihi surda sine illo plectra, nec Aonias decima cum Pallade divas aut mitem Tegeac Dircesve hortabor alumnum:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici11)
Alpini qui iuxta culmina dorsi signat Apollineos sancto cognomine lucos, respicit heu tanti pridem securus alumni.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici33)
procul hinc et fonte doloso Salmacis et viduae Cebrenidos arida luctu flumina et Herculei praedatrix cedat alumni, vos mihi, quae Latium septenaque culmina, nymphae, incolitis Thybrimque novis attollitis undis, quas praeceps Anien atque exceptura natatus Virgo iuvat Marsasque nives et frigora ducens Marcia, praecelsis quarum vaga molibus unda crescit et innumero pendens transmittitur arcu - :
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, balneum Claudii Etrusci20)
Melior, solamen alumni, improbus ante rogos et adhuc vivente favilla ordiar ':
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus2)
natos genuisse necesse est, elegisse iuvat, tenero sic blandus Achilli semifer Haemonium vincebat Pelea Chiron, nec senior Peleus natum comitatus in arma Troica, sed claro Phoenix haerebat alumno.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus37)
nos docto melius potiemur alumno.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Villa Surrentina Pollii Felicis40)
hesternas, miserande, dapes moriturus inisti nobiscum, et gratae carpentem munera mensae errantemque toris mediae plus tempore noctis vidimus, adfatus etiam meditataque verba reddideras.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Psittacus eiusdem2)

SEARCH

MENU NAVIGATION