라틴어 문장 검색

Potest aliquis disputare an illo tempore capessenda fuerit sapienti res publica.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 13:1)
In carcere Socrates disputavit et exire, cum essent qui promitterent fugam, noluit remansitque, ut duarum rerum gravissimarum hominibus metum demeret, mortis et carceris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 4:4)
Fabianus, vir egregius et vita et scientia et, quod post ista est, eloquentia quoque, disputabat expedite magis quam concitate, ut posses dicere facilitatem esse illam, non celeritatem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 12:1)
Hic prout a nobis tractatus est, ita nos ipse tractat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 2:3)
Quid mihi vocum similitudines distinguis, quibus nemo umquam nisi dum disputat captus est ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 6:1)
Nolo in ingentem me locum inmittere et de usu servorum disputare, in quos superbissimi, crudelissimi, contumeliosissimi sumus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 11:1)
De iustitia mihi, de pietate disputa, de frugalitate, de pudicitia utraque, et illa, cui alieni corporis abstinentia est, et hac, cui sui cura.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 11:8)
Instituunt, disputant, cavillantur, non faciunt animum, quia non habent;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 64 3:4)
Etiam si disputarem, nec supploderem pedem nec manum iactarem nec attollerem vocem, sed ista oratoribus reliquissent!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 2:2)
Philosophum audio et quidem quintum iam diem habeo, ex quo in scholam eo et ab octava disputantem audio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 1:3)
Si per se iret ad verum, si totius mundi naturam posset conprendere, dicerem multum conlaturam mentibus nostris, quae tractatu caelestium crescunt trahuntque aliquid ex alto.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 28:4)
Protagoras ait de omni re in utramque partem disputari posse ex aequo et de hac ipsa, an omnis res in utramque partem disputabilis sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 43:2)
Haec paedagogus puero, haec avia nepoti praecipit, et irascendum non esse magister iracundissimus disputat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 9:2)
iubeat, non disputet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 38:4)
Simplex enim illa et aperta virtus in obscuram et sollertem scientiam versa est docemurque disputare, non vivere."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 13:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION