라틴어 문장 검색

et nolite quaerere Bethel et in Galgalam nolite intrare et in Bersabee nolite transire, quia Galgala captiva ducetur, et Bethel erit iniquitas ".
(불가타 성경, 아모스서, 5장5)
et dixit: " Clamavi de tribulatione mea ad Dominum, et respondit mihi; de ventre inferi clamavi, et exaudisti vocem meam.
(불가타 성경, 요나서, 2장3)
Vae, qui cogitant iniquitatem et operantur malum in cubilibus suis! In luce matutina faciunt illud, quoniam est in potestate manus eorum.
(불가타 성경, 미카서, 2장1)
qui aedificatis Sion in sanguinibus et Ierusalem in iniquitate.
(불가타 성경, 미카서, 3장10)
Quia divites eius repleti sunt iniquitate, et habitantes in ea loquebantur mendacium, et lingua eorum fraudulenta in ore eorum.
(불가타 성경, 미카서, 6장12)
Quis Deus similis tui, qui aufers iniquitatem et transis peccatum reliquiarum hereditatis tuae? Non servat in aeternum furorem suum, quoniam volens misericordiam est.
(불가타 성경, 미카서, 7장18)
Revertetur et miserebitur nostri, calcabit iniquitates nostras et proiciet in profundum maris omnia peccata nostra.
(불가타 성경, 미카서, 7장19)
Bonus Dominus, refugium in die tribulationis et sciens sperantes in se
(불가타 성경, 나훔서, 1장7)
Quid cogitatis contra Dominum? Consummationem ipse faciet; non consurget duplex tribulatio.
(불가타 성경, 나훔서, 1장9)
Quare ostendisti mihi iniquitatem et malitiam vides? Et vastitas et violentia est coram me, et facta est contentio, et iurgium exoritur.
(불가타 성경, 하바쿡서, 1장3)
Mundi sunt oculi tui, ne videas malum; et respicere ad iniquitatem non poteris. Quare respicis super inique agentes et taces, devorante impio iustiorem se?
(불가타 성경, 하바쿡서, 1장13)
Vae, qui aedificat civitatem in sanguinibus et condit urbem in iniquitate!
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장12)
Audivi, et conturbatus est venter meus, ad vocem contremuerunt labia mea. Ingreditur putredo in ossibus meis, et subter me vacillant gressus mei. Conquiescam in die tribulationis, ut ascendat super populum, qui invadit nos.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장16)
et visitabo super omnem, qui arroganter ingreditur super limen in die illa, qui complent domum domini sui iniquitate et dolo.
(불가타 성경, 스바니야서, 1장9)
Dies irae dies illa, dies tribulationis et angustiae, dies vastitatis et desolationis, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulae et turbinis,
(불가타 성경, 스바니야서, 1장15)

SEARCH

MENU NAVIGATION