라틴어 문장 검색

refert enim, convivium praecesserit laetitia an tristitia, labor an otium, vigilia an quies.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 85:1)
quos continuo subiungerem, nisi esset a ceteris separata ratio dicendi, [quae constat non propriis sed translatis]. Demus ergo breviter hoc desiderio iam paene publico, ne omittamus eum, quem plerique praecipuum ac paene solum putant orationis ornatum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 182:3)
sed etiam illa, quanquam plena sanguinis, vos enim iam, Albani tumuli atque luci, vos, inquam, imploro atque testor, mosque, Albanorum obrutae arae, sacrorum populi sociae et aequales, non conveniant barbae illi atque tristitiae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 35:2)
non ab exordio usque ad ultimam vocem continues quidam gemitus et idem tristitiae vultus servabitur, si quidem volet dolorem suum etiam in audientes transfundere?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 55:4)
sed in ipso vultu plurimum valent oculi, per quos maxime animus eminet, ut citra motum quoque et enitescant et tristitiae quoddam nubilum ducant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 222:1)
ira enim , tristitia deductis, hilaritas remissis ostenditur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 226:2)
gaudium, tristitiam, dubitationem, confessionem, paenitentiam, modum, copiam, numerum, tempus ostendimus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 233:2)
Ex summa laetitia atque lascivia, quae diuturna quies pepererat, repente omnis tristitia invasit:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 31장2)
Artifices scaenici, qui imitantur adfectus, qui metum et trepidationem exprimunt, qui tristitiam repraesentant, hoc indicio imitantur verecundiam:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 7:1)
Naturalia desideria finita sunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 9:1)
Paupertas contenta est desideriis instantibus satis facere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 4:3)
Quietem potes vindicare sine ullius odio, sine desiderio aut morsu animi tui.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 4:3)
De his tecum desideriis loquor, quae consolationem non recipiunt, quibus dandum est aliquid, ut desinant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 11:1)
panem et aquam natura desiderat Nemo ad haec pauper est, intra quae quisquis desiderium suum clusit, cum ipso Iove de felicitate contendat, ut ait Epicurus, cuius aliquam vocem huic epistulae involvam."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 25 4:6)
Seneca Lucilio suo salutem Hoc tibi soli putas accidisse et admirans quasi rem novam, quod peregrinatione tam longa et tot locorum varietatibus non discussisti tristitiam gravitatemque mentis?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 281)

SEARCH

MENU NAVIGATION