라틴어 문장 검색

Cum ante annos plurimos domo, parentibus, sorore, cognatis et, quod his difficilius est, consuetudine lautioris cibi propter caelorum me regna castrassem et Hierosolymam militaturus pergerem, bybliotheca, quam mihi Romae summo studio ac labore confeceram, carere non poteram.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 24:1)
Habeat sibi Roma suos tumultos, harena saeviat, circus insaniat, theatra luxurient, et quia de nostris dicendum est, matronarum cotidie visitetur senatus:
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 3:9)
Nulla fuit Romae alia matronarum, quae meam posset domare mentem, nisi lugens atque ieiunans, squalens sordibus, fletibus paene caecata, quam continuis noctibus domini misericordiam deprecantem sol saepe deprehendit, cuius canticum psalmi sunt, sermo evangelium, deliciae continentia, vita ieiunium.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 3:7)
Coegisti me, Nepotiane carissime, lapidato iam virginitatis libello, quem sanctae Eustochiae Romae scripseram, post annos decem rursus Betheem ora reserare et confodiendum me linguis omnium prodere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 17:1)
habeat Roma, quod angustior urbe Romana possidet Bethleem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:32)
ista praedicat triumphantem;
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 15:6)
Lucius Paulus septem diebus inter duorum exequias filiorum triumphans urbem ingressus est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 5:12)
Quidquid de scripturis super lamentatione dici potest, in eo libro, quo Paulam Romae consolati sumus, breviter explicavimus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 6:7)
Aperuit cunctis vulnus suum et decolore in corpore cicatricem flens Roma conspexit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 5:3)
Angusta misericordiae Roma fuit;
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:23)
Recepit Roma, quod amiserat, ac procax et maledica lingua gentilium oculorum testimonio confutata est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 9:2)
Mittit Roma properantes, quos navigaturos litus molle confoveat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 10:15)
Quantum haberet viventis Fabiolae Roma miraculum, in mortua demonstravit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 11:7)
Non sic Furius de Gallis, non Papirius de Samnitibus, non Scipio de Numantia, non Pompeius de Ponti gentibus triumphavit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 11:13)
Tunc suos in unum populos Roma conspexit:
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 11:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION