라틴어 문장 검색

ipsa manu ramosque oleae vittasque precantes tradit, et obtenta submittere lumina palla et praeferre docet vacuas sine manibus urnas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권237)
nec non populos in semet agebat Hippolyte, iam blanda genas patiensque mariti foederis, hanc patriae ritus fregisse severos Atthides oblique secum mirantur operto murmure, quod nitidi crines, quod pectora palla tota latent, magnis quod barbara semet Athenis misceat atque hosti veniat paritura marito.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권262)
Tardus est illi praetor, semper oculi in urna eius cum sortibus volutantur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 16장 2:1)
et ubi euigilauit, sanatam se ab illa corporis dissolutione sentiens, postulata aqua, ipsa lauit faciem, crines conposuit, caput linteo cooperuit, et cum his, qui se adduxerant, sana pedibus incedendo reuersa est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. IX. 1:9)
sed et scabiem tantam ac furfures habebat in capite, ut nil umquam capillorum ei in superiore parte capitis nasci ualeret, tantum in circuitu horridi crines stare uidebantur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. II.9)
At Ioseph et ipse castitatis, humilitatis, pietatis, ceterarumque uirtutum exsecutor ac doctor eximius, cum seruitio absoluendus adtonsus esse legitur, patet profecto, quia tempore seruitutis intonsis in carcere crinibus manere solebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 9:3)
Tu manes ne laede meos, sed parce solutis Crinibus et teneris, Delia, parce genis.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 133)
Tisiphoneque inpexa feros pro crinibus angues Saevit, et huc illuc inpia turba fugit.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 332)
"vetuit pater ipse valere, Iurasset cupide quicquid ineptus amor, Perque suas inpune sinit Dictynna sagittas Adfirmes crines perque Minerva suos."
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 416)
"Solis aeterna est Baccho Phoeboque iuventas, Nam decet intonsus crinis utrumque deum."
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 424)
Sit modo casta, doce, quamvis non vitta ligatos Impediat crines nec stola longa pedes.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 641)
Tune putas illam pro te disponere crines Aut tenues denso pectere dente comas?
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 939)
quisquis inornatumque caput crinesque solutos aspiceret, Phoebi quaereret ille comam.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 314)
Intonsi crines longa ceruice fluebant, stillabat Syrio myrtea rore coma.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 412)
seu soluit crines, fusis decet esse capillis:
(티불루스, Elegiae, 3권, De Sulpici Incerti Auctoris Elegiae7)

SEARCH

MENU NAVIGATION