라틴어 문장 검색

Opto tibi tui facultatem, ut vagis cogitationibus agitata mens tandem resistat et certa sit, ut placeat sibi et intellectis veris bonis, quae, simul intellecta sunt, possidentur, aetatis adiectione non egeat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 32 5:1)
Seminis modo spargenda sunt, quod quamvis sit exiguum, cum occupavit idoneum locum, vires suas explicat et ex minimo in maximos auctus diffunditur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 38 2:1)
Utraque ergo res sine causa animum et diffundit et mordet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 32:1)
Si ullum aliud est bonum quam honestum, sequetur nos aviditas vitae, aviditas rerum vitam instruentium, quod est intolerabile, infinitum, vagum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 24:1)
Habet inconstantiam, sed minus vagam ac mobilem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 7:4)
Itaque in aequo est longa et brevis, diffusa et angustior, in multa loca multasque partes distributa et in unum coacta.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 22:4)
Nunc vobiscum loquor, quorum aeque spatiose luxuria quam illorum avaritia diffunditur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 21:1)
Ubique annis quiescentibus, cum toto orbe terrarum diffusa securitas sit, Lugudunum, quod ostendebatur in Gallia, quaeritur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 2:3)
Vita sine proposito vaga est:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 46:1)
Tamdiu ista urguebunt mala macerabuntque per terras ac maria vagum, quamdiu malorum gestaveris causas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 19:6)
Non puto te dubitaturum, an adfectus corpora sint - ut aliud quoque, de quo non quaeris, infulciam - tamquam ira, amor, tristitia,nisi dubitas, an vultum nobis mutent, an frontem adstringant, an faciem diffundant, an ruborem evocent, an fugent sanguinem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 106 5:5)
Apertior res est sapere, immo simpliciter satius est ad mentem bonam uti litteris, sed nos ut cetera in supervacuum diffundimus, ita philosophiam ipsam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 106 11:5)
feriunt celsos fulmina colles, corpora morbis maiora patent, et cum in pastus armenta vagos vilia currant, placet in vulnus maxima cervix.
(세네카, 아가멤논 2:12)
quin ipse Atrides aequore immenso vagus graviora pelago damna quam bello tulit remeatque victo similis, exiguas trahens lacerasque victor classe de tanta rates.
(세네카, 아가멤논 8:12)
aliquis capere orbos senes uult et suas spes in alienas mortes diffundere:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Captus a piratis scripsit patri de redemptione; non redimebatur. Arcipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret se uxorem, si dimissus esset; iurauit. relicto patre secuta est adulescentem. Rediit ad patrem, duxit illam. orba incidit. pater imperat, ut ar 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION