라틴어 문장 검색

invidia volgi, quod tribus militibus fortuna publica commissa fuerit, vanum ingenium dictatoris corrupit, et, quoniam recta consilia haud bene evenerant, pravis reconciliare popularium animos coepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 283:2)
id vanum necne sit extemplo sciri posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 522:2)
eunt inclinatis quidem ad credendum animis, tamen nisi gladiis deprehensis cetera vana existimaturi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 523:2)
ita cum sensim ad rebellandum primores Gabinorum incitaret, ipse cum promptissimis iuvenum praedatum atque in expeditiones iret, et dictis factisque omnibus ad fallendum instructis vana adcresceret fides, dux ad ultimum belli legitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 547:1)
exonera civitatem vano forsitan metu;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 20:6)
nam aliter qui credituros eos non vana ab legatis super rebus tantis adferri?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 37:1)
fusis Auruncis victor tot intra paucos dies bellis Romanus promissa consulis fidemque senatus exspectabat, cum Appius et insita superbia animo et ut collegae vanam faceret fidem, quam asperrime poterat, ius de creditis pecuniis dicere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 279:1)
vana lex vanique legis auctores iactando inritum munus facti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 463:2)
simul et vanior iam erat acies, dum abundante multitudine freti subtracta subsidia mittunt ad castra oppugnanda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 521:3)
nam cum incursantes, quacumque exitum ostenderet spes, vano aliquotiens impetu issent, globus iuvenum unus in ipsum consulem insignem armis invadit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 523:3)
et hostes quidem, nihil aliud quam perfusis vano timore Romanis, citato agmine abeunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 685:1)
necopinata etiam res plus trepidationis fecit, quod nihil minus quam ne victus ac prope in castris obsessus hostis memor populationis esset timeri poterat, agrestesque pavidi incidentes portis non populationem nec praedonum parvas manus, sed omnia vano augentes timore exercitus et legiones adesse hostium et infesto agmine ruere ad urbem clamabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 26:1)
Ab his proximi audita incerta eoque vaniora ferre ad alios.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 28:1)
caelum visum est ardere plurimo igni, portentaque alia aut obversata oculis aut vanas exterritis ostentavere species.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 61:2)
tantus enim tribunos furor tenuit ut non bellum sed vanam imaginem belli ad avertendos ab legis cura plebis animos Capitolium insedisse contenderent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 180:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION