라틴어 문장 검색

atqui satis aperte Cicero praeceperat, in dicendo vitium vel maximum esse a vulgari genere orationis atque a consuetudine communis sensus abhorrere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 26:2)
peior hac ὁμοείδεια, quae nulla varietatis gratia levat taedium atque est tota coloris unius, qua maxime deprehenditur carens arte oratio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 115:1)
Cui simile vitium est apud nos, si quis sublimia humilibus, vetera novis, poetica vulgaribus misceat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 122:6)
illa vulgaria videntur et utilia tantum ad conciliandam fidem:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 138:1)
est in vulgaribus quoque verbis emphasis:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 149:1)
neque enim vulgaris esse neque humilis nec insuavis apte ac recte modo adscita potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 224:1)
altero, quo proprie schema dicitur, in sensu vel sermone aliqua a vulgari et simplici specie cum ratione mutatio, sicut nos sedemus, incumbimus, respicimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 12:1)
plurimum tamen ad commendationem facit, sive in conciliandis agentis moribus sive ad promerendum actioni favorem sive ad levandum varietate fastidium sive ad quaedam vel decentius indicanda vel tutius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 22:3)
totum hoc plenum est varietatis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 57:1)
sunt et illa iucunda et ad commendationem cum varietate tum etiam ipsa natura plurimum prosunt, quae simplicem quandam et non praeparatam ostendendo orationem minus nos suspectos iudici faciunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 105:3)
gaudet enim res varietate, et sicut oculi diversarum aspectu magis detinentur, ita semper animis praestat, in quod se velut novum intendant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 109:2)
unus si dicere palam parum tutum est, alter si non decet, tertius qui venustatis modo gratia adhibetur et ipsa novitate ac varietate magis, quam si relatio sit recta, delectat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 112:2)
una tamen in re maxime utilis, ut cotidiani ac semper eodem modo formati sermonis fastidium levet et nos a vulgari dicendi genere defendat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 157:3)
at qui nimium adfectaverit, ipsam illam gratiam varietatis amittet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 158:3)
nam secretae et extra vulgarem usum positae ideoque magis notabiles, ut novitate aurem excitant, ita copia satiant, et se non obvias fuisse dicenti sed conquisitas et ex omnibus latebris extractas congestasque declarant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 159:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION