라틴어 문장 검색

una fingendi est ars, in qua praestantes fuerunt Myro, Polyclitus, Lysippus, qui omnes inter se dissimiles fuerunt, sed ita tamen, ut neminem sui velis esse dissimilem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 26:2)
sin alio atque alio sunt semina tincta colore, quae maris efficiunt unum purumque nitorem, ut saepe ex aliis formis variisque figuris efficitur quiddam quadratum unaque figura, conveniebat, ut in quadrato cernimus esse dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti aut alio in quovis uno puroque nitore dissimiles longe inter se variosque colores.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 16:17)
quam sunt inter sese Ennius, Pacuvius Acciusque dissimiles, quam apud Graecos Aeschylus, Sophocles, Euripides, quamquam omnibus par paene laus in dissimili scribendi genere tribuitur!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 27:2)
Certum quippe est, quoniam unaquaeque scientia atque cujuslibet artis tractatus propriis utitur verbis, et unaquaeque doctrina propriis locutionibus gaudet, et saepe ejusdem artis tractatores verba variare delectat, quia semper in omnibus, teste Tullio, identitas mater est satietatis, hoc est fastidium generans, atque in tantum etiam variare, ut saepe vocem eamdem de una significatione sic ad aliam transferant, ut si vocis identitatem magis quam sensuum diversitatem sequamur, ipsos sibi contrarios reperiamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 38:4)
me nulla dies dissimilem arguet, sive quae est hodie fortuna permanserit, sive etiam laeta fuerit, id est nec si feliciter mihi, nec si infeliciter cesserit, dissimilis ero huic conatui.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 2808)

SEARCH

MENU NAVIGATION