라틴어 문장 검색

non uti cibis variis, minimeque iurulentis, aut leguminibus holeribusque, iisque, quae celeriter descendunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 6장5)
Si frigidae potiones ventrem eius non turbant, his utendum potissimum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 6장10)
Semper autem post cibum conquiescere, ac neque intendere animum, neque ambulatione quamvis levi dimoveri.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 6장14)
utatur balineo calido, cibis quoque et potionibus calidis, denique omni modo frigus vitet, item dulcia omnia leguminaque et quicquid inflare consuevit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 7장3)
cibum bis die adsumere, sic tamen ut facile concoquat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 8장4)
uti vino tenui et austero, et si post cibum, frigidis potius potionibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 8장5)
adsidue vinum frigidum bibere, et post cibum magnam potionem, sed, ut supra dixi, per siphonem;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 8장11)
Cui vero cibus acescit, is ante eum bibere aquam egelidam debet et vomere:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 8장13)
Tum neque mane surgendum neque pedibus nudis ambulandum est, minime post cibum aut balineum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 10장4)
Abstinendum potius, si plenius corpus est, itemque vitandum balneum, sudor, somnus meridianus, utique si cibus quoque antecessit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 10장7)
Ex tempestatibus aquilo tussim movet, fauces exasperat, ventrem adstringit, urinam supprimit, horrores excitat, item dolores lateris et pectoris.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장30)
quae pericula plenissimi cuiusque sunt, et cui maxime venter adstrictus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장55)
In senectute spiritus et urinae difficultas, gravedo, articulorum et renum dolores, nervorum resolutiones, malus corporis habitus (ΚΑΧΕΞΊΑΝ Graeci appellant), nocturnae vigiliae, vitia longiora aurium, oculorum, etiam narium, praecipueque soluta alvus, et quae secuntur hanc, tormina vel levitas intestinorum ceteraque ventris fusi mala.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장64)
Sternumentum etiam inter bona indicia est, et cupiditas cibi vel a primo servata, vel etiam post fastidium orta.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 3장8)
At venter ei, qui a periculo tutus est, reddit mollia, figurata, eodem fere tempore, quo secunda valetudine adsuevit, modo convenientia iis, quae adsumuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 3장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION