라틴어 문장 검색

lenitas vocis, vultus pudor[is significatio], verborum comitas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 182:5)
" Arguta etiam significatio est, cum parva re et saepe verbo res obscura et latens inlustratur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 268:1)
Omne autem principium aut rei totius, quae agetur, significationem habere debebit aut aditum ad causam et communitionem aut quoddam ornamentum et dignitatem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 320:1)
Ergo utimur verbis aut eis, quae propria sunt et certa quasi vocabula rerum, paene una nata cum rebus ipsis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 149:5)
Nam si res suum nomen et vocabulum proprium non habet, ut pes in navi, ut nexum, quod per libram agitur, ut in uxore divortium, necessitas cogit, quod non habeas, aliunde sumere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 159:2)
Nihil est enim in rerum natura, cuius nos non in aliis rebus possimus uti vocabulo et nomine.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 161:3)
et huic contraria saepe percursio est et plus ad intellegendum, quam dixeris, significatio et distincte concisa brevitas et extenuatio et huic adiuncta inlusio a praeceptis Caesaris non abhorrens;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 202:4)
Omnis autem hos motus subsequi debet gestus, non hic verba exprimens scaenicus, sed universam rem et sententiam non demonstratione, sed significatione declarans, laterum inflexione hac forti ac virili, non ab scaena et histrionibus, sed ab armis aut etiam a palaestra;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 220:1)
nam haec est una pars corporis, quae, quot animi motus sunt, tot significationes [et commutationes] possit efficere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 221:4)
tractatione autem, cum aut prppria sumuntur rerum vocabula aut addita ad nomen aut nova aut prisca aut ab oratore modificata et inflexa quodam modo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 5장 3:4)
Quam ob rem descriptiones quoque sunt in hoc genere saepe aptae et enumeratio consequentium, in primisque commovet explicatio vocabuli ac nominis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 12장 1:4)
cum autem aut plura significantur scripto propter verbi aut verborum ambiguitatem, ut liceat ei qui contra dicat eo trahere significationem scripti, quo expediat ac velit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 31장 2:1)
Vterque enim eam significationem qua nitetur ipse dignam scriptoris prudentia esse defendet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 38장 1:5)
nam quibus locis in ambiguo defendimus earn significatio- nem quae nos adiuvat, eisdem in contrariis legibus nostra lex defendenda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 39장 3:1)
Qua in natione Chaldaei non ex artis, sed ex gentis vocabulo nominati diuturna observatione siderum scientiam putantur effecisse, ut praedici posset, quid cuique eventurum et quo quisque fato natus esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION