라틴어 문장 검색

si leniter agendo parum proficerent, denuntiarent Samnitibus, populi Romani senatusque verbis, ut Capua urbe Campanoque agro abstinerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 336:1)
factis benignus pro re, dictis haud minus libertatis alienae quam suae dignitatis ;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 358:1)
ecce autem aliud minus dubium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 397:3)
consules ambo de Samnitibus triumpharunt sequente Decio insigni cum laude donisque, cum incondito militari ioco haud minus tribuni celebre nomen quam consulum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 433:1)
consul educto in aestiva milite, dum quietos Samnites habebat, exercitum purgare missionibus turbulentorum hominum instituit, aliis emerita dicendo stipendia esse, alios graves iam aetate aut viribus parum validos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 441:1)
perfecto inde opere reliquum diei de imperatore sumendo sententiis decertant, nulli ex praesentibus satis fidentes:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 449:1)
sed parum spei erat voluntate quicquam facturum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 453:2)
satis fuit eritque unde belli decus pariatur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 462:1)
cum de postulatis Samnitium T. Aemilius praetor senatum consuluisset reddendumque iis foedus patres censuissent, praetor Samnitibus respondit nec quo minus perpetua cum eis amicitia esset per populum Romanum stetisse, nec contradici quin, quoniam ipsos belli culpa sua contracti taedium ceperit, amicitia de integro reconcilietur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 13:1)
quod ad Sidicinos attineat, nihil intercedi quo minus Samniti populo pacis bellique liberum arbitrium sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 15:1)
qui cum adissent senatum, conquesti eadem se foederatos pati quae hostes essent passi, precibus infimis petiere ut satis ducerent Romani victoriam quam Samnitibus ex Campano Sidicinoque hoste eripuissent, ne vinci etiam se ab ignavissimis populis sinerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 21:2)
quod bellum, si prima satis prospera fuissent, haud dubie ad Romanos pervenisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 32:2)
si apud principes quoque haud satis prospere esset pugnatum, a prima acie ad triarios se sensim referebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 111:1)
duo primi pili ex utraque acie inter triarios erant, Romanus corpore haudquaquam satis validus, ceterum strenuus vir peritusque militiae, Latinus viribus ingens bellatorque primus, notissimi inter se, quia pares semper ordines duxerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 116:1)
Romano haud satis fidenti viribus iam Romae permissum erat ab consulibus, ut subcenturionem sibi quem vellet legeret qui tutaretur eum ab uno destinato hoste;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 118:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION