라틴어 문장 검색

sunt quibus ne haec quidem certamina exponere satis fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 365:1)
sed, ut in re subita, parum explorato itinere ad iugum perrexit quod hostes ceperant parte alia adgressi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 368:1)
Romani apud Fabium arcebant magis quam inferebant pugnam extrahebaturque in quam maxime serum diei certamen, quia ita persuasum erat duci, et Samnites et Gallos primo impetu feroces esse, quos sustinere satis sit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 389:1)
longiore certamine sensim residere Samnitium animos, Gallorum quidem etiam corpora intolerantissima laboris atque aestus fluere primaque eorum proelia plus quam virorum, postrema minus quam feminarum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 390:1)
hac velut latebra insidiarum freti Samnites vixdum satis certa luce et eam ipsam premente caligine ad stationem Romanam in porta segniter agentem vigilias perveniunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 461:1)
improviso oppressis nec animi satis ad resistendum nec virium fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 462:1)
vixdum satis aptatis armis in ordines eunt et clamore magis quam oculis hostem noscunt nec quantus numerus sit aestimari potest.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 466:1)
Postumius Milioniam oppugnare adortus vi primo atque impetu, dein, postquam ea parum procedebant, opere ac vineis demum iniunctis muro cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 476:1)
et huius anni parum constans memoria est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 543:1)
L. Papirius, iam per omnia ad dimicandum satis paratus, nuntium ad collegam mittit sibi in animo esse postero die, si per auspicia liceret, confligere cum hoste;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 569:1)
Samnites sicut antequam in muris viderent armatos satis animi habuerunt ad prohibendos urbis aditu hostes, ita, postquam iam non ex intervallo nec missilibus sed comminus gerebatur res et qui aegre successerant ex in muros, loco quem magis timuerant victo, facile in hostem imparem ex aequo pugnabant,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 622:3)
septem milia quadringenti caesi, capta minus tria milia hominum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 657:2)
his rebus actis ad triumphum decessit, ut minus clarum de Samnitibus quam collegae triumphus fuerat ita cumulo Etrusci belli aequatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 671:1)
parum prospere adversus Pyrrhum pugnavit, elephantorum maxime inusitata facie territis militibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XIII Periocha2)
An hoc timemus, ne Hamilcaris filius nimis sero imperia immodica et regni paterni speciem videat, et cuius regis genero hereditarii sint relicti exercitus nostri, eius filio parum mature serviamus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION