라틴어 문장 검색

cum ea disceptatio, anceps senatui visa, delegata ad pontifices esset, adhibito Camillo visum collegio, quod eius ante conceptum votum Veientium fuisset et post votum in potestatem populi Romani venisset, eius partem decimam Apollini sacram esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 289:1)
pondere ab singulis auri accepto aestimatoque ut pecuniae solverentur, crateram auream fieri placuit quae donum Apollini Delphos portaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 292:1)
crateramque auream donum Apollini Delphos legati qui ferrent, L. Valerius L. Sergius A. Manlius, missi longa una nave procul freto Siculo a piratis Liparensium excepti devehuntur Liparas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 322:1)
Furius Camillus dictator X annis obsessos Veios cepit, simulacrum Iunonis Romam transtulit, decimam praedae Delphos Apollini misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri V Periocha5)
legionibusque Romam reductis reliquum anni muris turribusque reficiendis consumptum et aedis Apollinis dedicata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 208:4)
ac Iunoni unum, alterum Neptuno ac Minervae, tertium Marti ac Veneri, quartum Apollini ac Dianae, quintum Volcano ac Vestae, sextum Mercurio et Cereri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 122:3)
pythio Apollini re publica vestra bene gesta servataque e lucris meritis donum mittitote deque praeda, manubiis spoliisque habetote;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 128:1)
se, quaecumque imperata sint, cum summa religione ac diligentia exsecutum coronam Romae in aram Apollinis deposuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 131:1)
postero die senatus consultum factum est ut decemviri de ludis Apollini reque divina facienda inspicerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 180:2)
ea cum inspecta relataque ad senatum essent, censuerunt patres Apollini ludos vovendos faciendosque et, quando ludi facti essent, duodecim milia aeris praetori ad rem divinam et duas hostias maiores dandas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 181:1)
alterum senatus consultum factum est ut decemviri sacrum Graeco ritu facerent hisque hostiis, Apollini bove aurato et capris duabus albis auratis, Latonae bove femina aurata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 182:1)
ludos praetor in circo maximo cum facturus esset, edixit ut populus per eos ludos stipem Apollini, quantam commodum esset, conferret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 183:1)
et decretum ut C. Hostilius praetor ludos Apollini, sicut iis annis voti factique erant, voveret faceretque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 169:2)
ab aede Apollinis boves feminae albae duae porta Carmentali in urbem ductae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 559:2)
id carmen ab decemviris inventum eo magis patres movit, quod et legati qui donum Delphos portaverant referebant et sacrificantibus ipsis Pythio Apollini laeta exta fuisse et responsum oraculo editum maiorem multo victoriam quam cuius ex spoliis dona portarent adesse populo Romano.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 142:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION