라틴어 문장 검색

Fere autem locis apricis ineundi cupiditas exercet mares, cum Favonii spirare coeperunt, id est tempus ab idibus Februariis ante Martium mensem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 7:3)
Locustae quoque pedibus ademptis utiles cibandis pullis habentur, atque his pasci debent usque ad sextum mensem:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 15:1)
Septimum deinde mensem cum excesserunt, in stabulo cum ceteris ad nocturnam requiem debent includi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 17:1)
Februariis vel Martiis usque ad solstitium, quod fit ultima parte mensis Iunii.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 4:3)
Mox ubi quattuor mensium facti sunt, farturae maximus quisque destinatur, quoniam tenera aetas praecipue habetur ad hanc rem aptissima:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 10:4)
Hoc modo duobus mensibus pinguescunt etiam maiores.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 11:3)
Tempora concubitus eadem quae ceterae silvestres alites observant Martii, sequentisque mensis:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 15장 7:1)
Ab exortu Vergiliarum ad solstitium, quod fit ultimo mense Iunio circa octavam partem Cancri, fere examinant alvi:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 5:1)
quippe rumor incesserat paucos ante mensis Augustum, electis consciis et comite uno Fabio Maximo, Planasiam vectum ad visendum Agrippam;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 5장2)
et concedente annus in posterum sexque menses dati quis secundum iussa legis rationes familiaris quisque componerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 16장7)
numerabatur inter ostenta deminutus omnium magistratuum numerus, quaestore, aedili, tribuno ac praetore et consule paucos intra mensis defunctis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 64장5)
et quamquam censuissent patres ut principium anni inciperet mense Decembri, quo ortus erat Nero, veterem religionem kalendarum Ianuariarum inchoando anno retinuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 10장4)
addidit L. Piso designatus consul, ne quid intra domum pro potestate adverterent, neve multam ab iis dictam quaestores aerarii in publicas tabulas ante quattuor mensis referrent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 28장5)
quae fluxa fuere, quartum intra mensem defuncta infante.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 23장5)
alii eo usque cura progressi sunt ut totidem annos mensisque et dies inter utraque incendia numerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 41장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION