라틴어 문장 검색

Nam Scriptores qui motum gravium tractant, considerare solent ascensus & descensus ponderum, tam obliquos in planis quibuscunq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. IX. De Motu Corporum in Orbibus mobilibus, deq; motu Apsidum. 24:3)
Nam quod Scriptores aliqui Meteora esse volunt, argumentum à capitum perpetuis mutationibus ducentes, fundamento carere videtur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 20:5)
Solebam haec ego puer apud Homerum legere.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 48:16)
Homerus testis et lyrici Romanusque Vergilius et Horatii curiosa felicitas.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 118:7)
Hic est Menander scriptor.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Demetrius rex et Menander poeta: Quomodo saepe fallatur hominum iudicium.10)
Vide in quo me fastigio collocaris, cum mihi idem potestatis idemque regni dederis quod Homerus Iovi Optimo Maximo:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 7 1:1)
ceteri audaces atque etiam magna ex parte adulescentuli obscuri ad declamandum huc transierunt, tam irreverenter et temere, ut mihi Atilius noster expresse dixisse videatur, sic in foro pueros a centumviralibus causis auspicari, ut ab Homero in scholis.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 2:2)
Facit hoc Homerus multique illius exemplo;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 27:4)
- primum ego officium scriptoris existimo, titulum suum legat atque identidem interroget se quid coeperit scribere, sciatque si materiae immoratur non esse longum, longissimum si aliquid accersit atque attrahit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 42:2)
Vides quot versibus Homerus, quot Vergilius arma hic Aeneae Achillis ille describat;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 43:1)
Itaque Pomponius Secundus - hic scriptor tragoediarum -, si quid forte familiarior amicus tollendum, ipse retinendum arbitraretur, dicere solebat:
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 11:1)
Nam si esse nobis curae solet ut facies nostra ab optimo quoque artifice exprimatur, nonne debemus optare, ut operibus nostris similis tui scriptor praedicatorque contingat?
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 33 2:1)
Praeterea, si datur Homero et mollia vocabula et Graeca ad levitatem versus contrahere extendere inflectere, cur tibi similis audentia praesertim non delicata sed necessaria non detur?
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 4 4:2)
Atque ut Homerum potissimum attingam, quem tandem alterutram in partem potest fugere ἀμφι` δε` σάλπιγξεν μέγασ οὐρανόσ ... ἠέρι δ' ἔγχοσ ἐκεκλιτο et totum illud οὔτε θαλάσσησ κῦμα τόσον βοάαͺ?
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 6:3)
Qui dabit, ille tibi magno sit maior Homero;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 852)

SEARCH

MENU NAVIGATION