라틴어 문장 검색

haec ea aestate ab Romanis in Graecia terra marique gesta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 331:1)
eadem aestate equites ducenti et elephanti decem et tritici modium ducenta milia ab rege Masinissa ad exercitum qui in Graecia erat pervenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 353:1)
Quinctio in Macedoniam supplementum decretum, sex milia peditum, trecenti equites, sociorum navalium milia tria.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 370:1)
Macedoniae legatos P. Sulpicium et P. Villium, qui consules in ea provincia fuerant, adiecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 372:1)
deducenda ex omnibus Graeciae civitatibus regi praesidia esse, captivos et transfugas sociis populi Romani reddendos, restituenda Romanis ea Illyrici loca, quae post pacem in Epiro factam occupasset, Ptolomaeo Aegypti regi reddendas urbes, quas post Philopatoris Ptolomaei mortem occupavisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 423:1)
praetor Aetolorum Phaeneas cum eadem fere quae Romani, ut Graecia decederetur, postulasset, redderenturque Aetolis urbes quae quondam iuris ac dicionis eorum fuissent, excepit orationem eius princeps Aetolorum Alexander, vir ut inter Aetolos facundus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 428:1)
ipsius enim Aetoliae Agraeos Apodotosque et Amphilochos, quae permagna eorum pars sit, Graeciam non esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 441:2)
plus enim amitti in iis quam acquiri, nec umquam, nisi tota deduxisset Graecia praesidia, causas certaminum defore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 463:2)
moverunt eo maxime senatum, demonstrando maris terrarumque regionis eius situm, ut omnibus appareret, si Demetriadem in Thessalia, Chalcidem in Euboea, Corinthum in Achaia rex teneret, non posse liberam Graeciam esse,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 477:1)
et ipsum Philippum non contumeliosius quam verius compedes eas Graeciae appellare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 479:1)
cui ut satis apparuit non taedere belli senatum, et ipse victoriae quam pacis avidior neque colloquium postea Philippo dedit neque legationem aliam quam quae omni Graecia decedi nuntiaret, admissurum dixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 481:1)
complura prodigia ex diversis regionibus nuntiata referuntur, inter quae in Macedonia in puppe longae navis lauream esse natam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXII Periocha1)
ipse Thessaliam, quae est vicina Macedoniae, sociis Aetolis et Athamanibus vexavit, L. Quinctius Flamininus, frater consulis, navali proelio Attalo rege et Rhodiis adiuvantibus Euboeam et maritimam oram.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXII Periocha4)
praeterea expugnationes urbium in Macedonia referuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXII Periocha11)
orsus a maiorum suorum suisque et communibus in omnem Graeciam et propriis in Boeotorum gentem meritis, senior iam et infirmior quam ut contentionem dicendi sustineret, obmutuit et concidit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION