라틴어 문장 검색

consul alter, comes animosior quam auctor, suscepisse collegam priorem actiones tam graves facile passus, in peragendis consularis officii partem ad se vindicabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 221:3)
igitur tribuni, ut impediendae rei nulla spes erat, de proferendo exitu agere, eo magis, quod et augures iussos adesse ad Regillum lacum fama exierat, locumque inaugurari ubi auspicato cum populo agi posset, ut quidquid Romae vi tribunicia rogatum esset id comitiis ibi abrogaretur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 226:1)
postremo concessum patribus, modo ne lex Icilia de Aventino aliaeque sacratae leges abrogarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 346:2)
ubi vellent experirentur quanto fortior dolor in libertate sua vindicanda quam cupiditas in iniusta dominatione esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 419:1)
me vindicantem sponsam in libertatem vita citius deseret quam fides.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 489:3)
a M. Claudio petiturum, ut decederet iure suo vindicarique puellam in posterum diem pateretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 493:3)
cum instaret adsertor puellae ut vindicaret sponsoresque daret, atque id ipsum agi diceret Icilius, sedulo tempus terens dum praeciperent iter nuntii missi in castra, manus tollere undique et se quisque paratum ad spondendum Icilio ostendere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 497:1)
ita vindicatur Verginia spondentibus propinquis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 498:4)
data venia seducit filiam ac nutricem prope Cloacinae ad tabernas quibus nunc novis est nomen atque ibi ab lanio cultro arrepto, hoc te uno quo possum ait modo, filia, in libertatem vindico.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 515:1)
iam circa Icilium non solum multitudo sed duces quoque multitudinis erant, L. Valerius et M. Horatius, qui repulso lictore, si iure ageret, vindicare se a privato Icilium aiebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 523:1)
ab alia violentia eius eodem se animo suum corpus vindicaturum quo vindicaverit filiae:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 538:2)
non potuisse se tamen inducere in animum quin, quem agrum miles pro parte virili manu cepisset, eum senex quoque voce, qua una posset, vindicaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 797:2)
tum Quinctius consules immerito increpari ait, qui constricti legibus de provocatione ad dissolvendum imperium latis, nequaquam tantum virium in magistratu ad eam rem pro atrocitate vindicandam quantum animi haberent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 150:1)
nec se videre cur non lex quoque abrogetur, qua id liceat quod nunquam futurum sit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 389:1)
aptissimum tempus fuerat vindicatis seditionibus delenimentum animis Bolani agri divisionem obici, quo facto minuissent desiderium agrariae legis quae possesso per iniuriam agro publico patres pellebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 563:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION