라틴어 문장 검색

Gaudet animus, exultant viscera, gestit affectus hoc te cupere esse post virum, quod sanctae memoriae mater tua Titiana multo fuit tempore sub marito.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 1:2)
Haec dico, non quo de te sinistrum quid metuam, sed quo pietatis affectu etiam, quae tuta sunt, pertimescam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:23)
Sed invito et repugnanti per genas lacrimae fluunt et inter praecepta virtutum resurrectionisque spem credulam mentem desiderii frangit affectus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 2:11)
"Ad vesperum demorabitur fletus et ad matutinum laetitia."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 6:4)
Flebant et sorores Lazarum, quem resurrecturum noverant, et, ut veros hominis exprimeret affectus, ipse salvator ploravit, quem suscitaturus erat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 7:5)
"tunicam, qua utebar in ministerio Christi, mitte dilectissimo mihi, aetate patri, fratri collegio, et, quidquid a te nepoti debebatur affectus, in illum transfer, quem mecum pariter diligebas."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 13:18)
Scio, quod nolueris amorem in te civium sic probare, et affectum patriae magis quaesisse in prosperis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 14:1)
Iungamur spiritu, stringamur affectu et fortitudinem mentis, quam beatus papa Chromatius ostendit in dormitione germani, nos imitemur in filio.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 19:14)
In illis enim vel parentis affectus vel maeror avunculi vel desiderium mariti temperandum fuit et pro diversitate personarum diversa de scripturis adhibenda medicina.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 1:5)
"Redde mihi laetitiam salutaris tui et spiritu principali confirma me."
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 4:11)
Non expedit amborum famae plus te illum amare quam matrem, ne non videatur affectum in te eligere, sed aetatem.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 5:9)
Non superat amorem matris et fratris nisi solus uxoris affectus.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 5:18)
Loquetur nutibus et, quidquid metuet dicere, significabit affectibus.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 6:13)
Sunt, quae oderunt suos et non suorum palpantur affectu, quarum inpatientia, index animi, nullam recepit excusationem et cassa inpudicitiae velamenta quasi aranearum fila disrumpit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 6:6)
Et Iohannes Baptista sanctam matrem habuit pontificisque filius erat et tamen nec matris affectu nec patris opibus vincebatur, ut in domo parentum cum periculo viveret castitatis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 7:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION