라틴어 문장 검색

quartus aequitatis ostendebat indicium, deformatam manum sinistram porrecta palmula, quae genuina pigritia, nulla calliditate, nulla sollertia praedita, videbatur aequitati magis aptior quam dextera;
(아풀레이우스, 변신, 11권 10:6)
"nam cum coeperis deae servire, tunc magis senties fructum tuae libertatis."
(아풀레이우스, 변신, 11권 15:12)
Nec deinceps postposito vel in supinam procrastinationem reiecto negotio, statim sacerdoti meo relatis quae videram, inanimae pro- tinus castimoniae iugum subeo et lege perpetua praescripta illis decem diebus spontali sobrietate multiplicatis, instructum teletae comparo largitus, ex studio pietatis magis quam mensura rerum collatis.
(아풀레이우스, 변신, 11권 30:2)
magis facta quam naturaliter,
(ARCHIPOETA, I26)
magis habens in caelis praemium
(ARCHIPOETA, I155)
voluptatis avidus magis quam salutis,
(ARCHIPOETA, X19)
nimirum quia per multa retroacta annorum curricula monasticae vitae desiderium ab illa tota gente, nec non et a multis aliis gentibus, funditus desierat, quamvis perplurima adhuc monasteria in illa regione constructa permaneant, nullo tamen regulam illius vitae ordinabiliter tenente, nescio quare, aut pro alienigenarum infestationibus, qui saepissime terra marique hostiliter irrumpunt, aut etiam pro nimia illius gentis in omni genere divitiarum abundantia, propter quam multo magis id genus despectae monasticae vitae fieri existimo;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 93 98:2)
nimirum quia etiam pene omnes illius regionis potentes et nobiles ad secularia magis quam ad divina mentem declinaverant negotia:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 105 110:3)
magis enim unusquisque speciali etiam in secularibus negotiis, quam communi.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 105 110:4)
Quod ita non esset, nisi magis essent illa, quae intellegimus, quam ista, quae cernimus.
(아우구스티누스, 편지들, 2. (A. D. 387 Epist. IV) Nebridio Augustinus 2:7)
quod nos magis commoneas.
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 5:3)
Sed quoniam istae in cimiteriis ebrietates et luxuriosa convivia non solum honores martyrum a carnali et inperita plebe credi solent, sed etiam solacia mortuorum, mihi videtur facilius illis dissuaderi posse istam foeditatem ac turpitudinem, si et de scripturis prohibeatur et oblationes pro spiritibus dormientium, quas vere aliquid adiuvare credendum est, super ipsas memorias non sint sumptuosae atque omnibus petentibus sine typho et cum alacritate praebeantur neque vendantur;
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 6:1)
Mihi enim videtur exitiosissimc credi aliquod in libris sanctis esse mendacium, id est, eos homines per quos nobis illa scriptura ministrata est atque conscripta, aliquid in libris suis fuisse mentitos.
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 3:4)
oleum autem peccatoris non inpinguet caput meum, nisi quia magis amat obiurgator sanans quam adulator unguens caput.
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 6:13)
Deinde me invitum, qui iam cupiebam peractum esse tam periculosum diem, iussum compulit senex ut aliquid eis loquerer.
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 11:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION