라틴어 문장 검색

ita vexata ac lacerata classis Carales tenuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 520:2)
ubi rursus procedere Dardani coepissent, equite et levi armatura regii nullum talis auxilii genus habentes Dardanos oneratosque immobilibus armis vexabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 492:2)
Philippum, quantum ab adsiduis laboribus itinerum pugnarumque laxaverat animum, tanto magis intentum in universum eventum belli curae angunt, non hostes modo timentem, qui terra marique urgebant, sed nunc sociorum, nunc etiam popularium animos, ne et illi ad spem amicitiae Romanorum deficerent, et Macedonas ipsos cupido novandi res caperet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 42:1)
ipse Thessaliam, quae est vicina Macedoniae, sociis Aetolis et Athamanibus vexavit, L. Quinctius Flamininus, frater consulis, navali proelio Attalo rege et Rhodiis adiuvantibus Euboeam et maritimam oram.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXII Periocha4)
ut ad Coracem ventum est - mons est altissimus inter Callipolim et Naupactum - ibi et iumenta multa ex agmine praecipitata cum ipsis oneribus sunt et homines vexati;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 351:1)
tum quoque vexato exercitu ad Naupactum descendit, et uno castello adversus arcem posito ceteras partes urbis divisis copiis pro situ moenium circumsedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 353:1)
Romani et Eumenes, quoad sufficere remiges potuerunt et in spe erant extremi agminis vexandi, satis pertinaciter secuti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 504:1)
Graccho actae sunt, quod rem publicam privatis simultatibus potiorem habuisset, et Petillii vexati sunt probris, quod splendere aliena invidia voluissent et spolia ex Africani triumpho peterent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 676:3)
inde ne amplius tribuniciis iniuriis vexaretur, in voluntarium exilium Liternum concessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXVIII Periocha18)
una eum res, cum victo leges imponerentur, maxime angebat, quod qui Macedonum ab se defecerant in bello, in eos ius saeviendi ademptum ei ab senatu erat, cum, quia rem integram Quinctius in condicionibus pacis distulerat, non desperasset impetrari posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 246:1)
itaque et Persea cura angebat, ne parum pro se una aetas valeret, cum aliis omnibus rebus frater superior esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 627:2)
vexati omnes, et ante alios rex ipse, quo gravior aetate erat, difficultate viae est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 262:1)
quo magis angebatur, et cum eo Antigonus Echecratis filius, nomen patrui Antigoni ferens, qui tutor Philippi fuerat, regiae vir maiestatis, nobili etiam pugna adversus Cleomenem Lacedaemonium clarus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 622:1)
coniuges liberosque vexari;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 67:1)
lycii quoque per idem tempus ab Rhodiis bello vexabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 309:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION