라틴어 문장 검색

varii urbium situs et seclusae nationes locorum difficultate, quarum aliae se in erectos sub- trahunt montes, aliae ripis lacubus vallibus pavidae circumfunduntur ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 104:1)
non illos interfusa maria discludunt nec alti- tudo montium aut inviae valles aut incertarum vada Syrtium:
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 152:4)
non esse materiae errantis hunc ordinem nec quae temere coierunt tanta arte pendere, ut terrarum gravissimum pondus sedeat immotum et circa se properantis caeli fugam spectet, ut infusa vallibus maria molliant terras nec ullum incrementum fluminum sentiant, ut ex minimis seminibus nascantur ingentia.
(세네카, De Providentia, book 1 3:2)
fragiles sunt quae in aprica valle creverunt.
(세네카, De Providentia, book 1 52:3)
sensit ut motus pedum, attollit hirtas angue vibrato comas missumque captat aure subrecta sonum, sentire et umbras solitus, ut propior stetit Iove natus, antro sedit incertus canis leviterque timuit, ecce latratu gravi loca muta terret;
(세네카, Hercules Furens 12:19)
huc nunc et illuc verbere assiduo rotat, ingeminat ictus, domitus infregit minas et cuncta lassus capita summisit canis antroque toto cessit, extimuit sedens uterque solio dominus et duci iubet;
(세네카, Hercules Furens 12:21)
Tonantem nostra adorabit manus, tu conditores urbis et silvestria trucis antra Zethi.
(세네카, Hercules Furens 13:9)
gemitus vastos audiat aether, audiat atri regina poli vastisque ferox qui colla gerit vincta catenis imo latitans Cerberus antro.
(세네카, Hercules Furens 16:14)
mutetur orbis, vallibus currat novis Hister novasque Tanais accipiat vias.
(세네카, Hercules Oetaeus 1:47)
'infide vector' inquit 'immixti licet Ganges et Hister vallibus iunctis eant.
(세네카, Hercules Oetaeus 8:28)
Est procul ab urbe lucus ilicibus niger, Dircaea circa vallis inriguae loca.
(세네카, 오이디푸스 7:17)
ter valles cavae sonuere maestum, tota succusso solo pulsata tellus.
(세네카, 오이디푸스 7:29)
aut anguis imis vallibus editus annosa supra robora sibilat superatque pinus:
(세네카, 오이디푸스 9:4)
celeri planta lustrate vagi, quae saxosae loca Parnetbo subiecta iacent, quae Thriasiis vallibus amnis rapida currens verberat unda;
(세네카, 파이드라 1:2)
alitur et crescit malum et ardet intus qualis Aetnaeo vapor exundat antro.
(세네카, 파이드라 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION