라틴어 문장 검색

nam postquam semine adulto incipiunt calidis corpuscula parva latebris serpere motatumque uterum vibrata ferire, aestuat interno pietatis crimine mater carnificemque gemit damnati conscia sexus progeniem, saepti rumpentem obstacula partus, nam quia nascendi nullus patet exitus, alvus fetibus in lucem nitentibus excruciata carpitur atque viam lacerata per ilia pandit, tandem obitu altricis prodit grex ille dolorum ingressum vitae vix eluctatus et ortum per scelus exculpens;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1149)
"si me movere rebus ullis niteris, ratione mecum, non furore, dimica."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.163)
nitendo anhelant, diffluunt sudoribus, cum sit quietus heros in quem saeviunt.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1174)
"exemplum ad istud nitere, o fortis puer, generosa prolis, matris et potentia, omnes capaces esse virtutum Pater mandavit annos, neminem excepit diem, ipsis triumphos adnuens vagitibus."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1308)
"nunc advena nudus nititur antiquos, si fas est, pellere reges!"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 151)
Quapropter nitar, faciam, experiar, denique Animam relinquam potius quam illas deseram.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 4103)
Atque illum talis iactantem pectore curas tristior et lacrimis oculos suffusa nitentis adloquitur Venus:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 17:2)
Quassatam ventis liceat subducere classem, et silvis aptare trabes et stringere remos:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 32:5)
inprovisum aspris veluti qui sentibus anguem pressit humi nitens, trepidusque repente refugit attollentem iras et caerula colla tumentem;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 16:8)
Atque hic successu exsultans animisque Coroebus, "O socii, qua prima" inquit "fortuna salutis monstrat iter, quoque ostendit se dextra, sequamur mutemus clipeos, Danaumque insignia nobis aptemus:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 16:12)
Haerent parietibus scalae, postisque sub ipsos nituntur gradibus, clipeosque ad tela sinistris protecti obiciunt, prensant fastigia dextris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 18:3)
Hinc ferro accingor rursus clipeoque sinistram insertabam aptans, meque extra tecta ferebam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 29:1)
Sacra Dionaeae matri divisque ferebam auspicibus coeptorum operum, superoque nitentem caelicolum regi mactabam in litore taurum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 3:1)
Interea classem velis aptare iubebat Anchises, fieret vento mora ne qua ferenti.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 20:1)
Hic primum paribus nitens Cyllenius alis constitit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 11:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION