라틴어 문장 검색

4 idque per gemmas quinas vel etiam senas partiti, complures taleolas terrae mandaverunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 17장 1:3)
Quam ob causam nos hanc quoque partem rei rusticae, Silvine, quanta valuimus industria, maiorum secuti praecepta posteritati mandavimus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 머리말 7:1)
Sed istud in maiore numero facere vix expedit, quia nec parvo conducuntur qui mandant, et ab his ipsis aliquantum propter iucunditatem consumitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 10장 4:2)
Esca iacentium mollior esse debet, quam saxatilium, nam quia dentibus carent, aut lambunt cibos, aut integros hauriunt, mandere quidem non possunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 11:2)
interrogatusque a Tiberio num se mandante eam sententiam prompsisset, sponte dixisse respondit, neque in iis quae ad rem publicam pertinerent consilio nisi suo usurum vel cum periculo offensionis:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 8장8)
Inter quae senatu ad infimas obtestationes procumbente, dixit forte Tiberius se ut non toti rei publicae parem, ita quaecumque pars sibi mandaretur eius tutelam suscepturum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 12장1)
tum Asinius Gallus 'interrogo' inquit, 'Caesar, quam partem rei publicae mandari tibi velis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 12장2)
decernerent legatos seque coram mandata darent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 19장5)
cetera mandaturos ubi prima provenissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 19장7)
ceteros latebrae texere, uno retento Clemente Iulio qui perferendis militum mandatis habebatur idoneus ob promptum ingenium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 23장5)
Haec audita quamquam abstrusum et tristissima quaeque maxime occultantem Tiberium perpulere, ut Drusum filium cum primoribus civitatis duabusque praetoriis cohortibus mitteret, nullis satis certis mandatis, ex re consulturum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 24장1)
Responsum est a contione mandata Clementi centurioni quae perferret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 26장1)
quorum adventu breve tempus petivit ut suprema mandata uxori Alliariae per litteras daret, cervicemque percussoribus obtulit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 53장11)
adductus tamen in spem clementiae Romanae pertulit patris mandata benigneque exceptus cum praesidio Gallicam in ripam missus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 57장6)
qua haesitatione postremo eo provectus est ut mandaverit quibusdam provincias, quos egredi urbe non erat passurus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 80장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION