라틴어 문장 검색

Sed et alia ratio insidiari plurimum videtur amori.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 15:1)
Quum enim ex amore mala cuncta sequantur, nullum penitus hominibus inde video procedere bonum, quia delectatio carnis, quae inde multa aviditate suscipitur, non est de genere boni, immo constat esse damnabile crimen, quae etiam in coniugatos ipsis vix cum veniali culpa sine crimine toleratur, propheta testante qui ait:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 15:2)
Amorem praeterea tali argumento confundimus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 16:1)
Amor enim non solum facit homines coelesti hereditate privari, sed etiam huius saeculi penitus subducit honores.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 16:2)
Clericus enim adeo nullus invenitur generosus vel tanta prosapia clarus, si amoris noscatur vacare ministeriis et carnis voluptatibus inservire, qui ecclesiasticos facile consequatur honores;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 16:3)
Mulier quoque quantumcunque nobilis, prudens atque decora, si eius animus quantumcunque sciatur alicui fuisse ligatus amore, ob omni homine contemptibilis iudicatur, et eius copulam probus quisque recusat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 16:6)
Ad haec, amator quilibet ad omnia tardus reperitur et piger, nisi sint talia quae ad usum pertinere videantur amoris.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 17:1)
Negotia namque amorosus sua nec ullius curat amici nec, si aliquis ei de quocunque facto loquatur, ipsius dictis intentas adhibet aures, nec precantis solet ad plenum verba percipere, nisi aliquid de suo referendo loquatur amore.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 17:2)
diabolum vero amoris et luxuriae auctorem esse scriptura referente cognovimus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 18:2)
Merito ergo quisque tenetur amorem luxuriaeque actus abiicere et corporis pudicitiam penitus amplexari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 18:13)
Amor praeterea inextricabiles consuevit hominibus et mortales guerras parare ac perpetuae pacis foedera removere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 19:1)
Plus etiam mali potest ad haec in amore notari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 20:1)
Amor enim inique matrimonia frangit et cogit sine causa ab uxore avertere virum, quos Deus lege data firmiter non posse statuit ab homine separari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 20:2)
' Immo iam plures novimus coamantium eos amore cogente in uxoris interitum cogitare ac eas crudelissima trucidatione necare, quod cunctis constat scelus esse nefandum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 20:5)
Quum igitur omnia sequantur ex amore nefanda, nullumque inde bonum evenire cognoscatur sed infinitas hominibus procedere poenas, cur, stulte iuvenis, quaeris amare et te Dei gratia et aeterna hereditate privare?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 21:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION