라틴어 문장 검색

sed enim Cato non nudam nec solitariam nec inprotectam hanc ἐπαγωγήν facit, sed multis eam modis praefulcit multisque aliis argumentis convelat et, quia non Rodiensibus magis quam reipublicae consultabat, nihil sibi dictu factuque in ea re turpe duxit, quin omni sententiarum via servatum ire socios niteretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 45:1)
Ita compositum fabulae argumentum est, ut veluti fratris reliquias ferens Electra comploret commisereaturque interitum eius existimatum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, V 7:1)
Id et moribus legibusque multis ostenditur, et hoc, quod dicemus, ei rei non tenue argumentum esse potest.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVIII 2:2)
QUIBUS non videtur mundus dei et hominum causa institutus neque res humanae providentia gubernari, gravi se argumento uti putant cum ita dicunt:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, I 2:1)
Proinde, inquit, homines stulti cur non hoc etiam desiderant, ut veritas sit et non sit mendacium?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, I 6:1)
Quaeso autem te, cum bona venia dicas mihi quibus nos uti posse argumentis existimas, ut esse te philosophum noscitemus?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, II 6:1)
Quod Plinium Secundum, non hominem indoctum, fugerit latueritque vitium argumenti quod ἀντιστρέφον Graeci dicunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XVI 1:1)
In eam rem multa argumenta dicit, cur videri possint verba esse naturalia magis quam arbitraria.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, IV 4:1)
PLATO, veritatis homo amicissimus eiusque omnibus exhibendae promptissimus, quae omnino dici possint in desides istos ignavosque, qui obtentu philosophiae nominis inutile otium et linguae vitaeque tenebras secuntur, ex persona quidem non gravi neque idonea, vere tamen ingenueque dixit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXII 2:1)
Haec Plato sub persona quidem, sicuti dixi, non proba, set cum sensus tamen intellegentiaeque communis fide et cum quadam indissimulabili veritate disseruit, non de illa scilicet philosophia, quae virtutum omnium disciplina est quaeque in publicis simul et privatis officiis excellit civitatesque et rempublicam, si nihil prohibeat, constanter, fortiter et perite administrat, sed de ista futtili atque puerili meditatione argutiarum, nihil ad vitam neque tuendam neque ordinandam promovente, in qua id genus homines consenescunt male feriati, quos philosophos esse et vulgus putat et is putabat, ex cuius persona haec dicta sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXII 20:1)
Illa quoque ex eodem libro praeclarae veritatis sententia est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, II 7:1)
Ac ne videre quoque plane quicquam neque audire sese putant, sed ita pati adficique quasi videant vel audiant, eaque ipsa quae adfectiones istas in sese efficiant, qualia et cuiusmodi sint cunctantur atque insistunt, omniumque rerum fidem veritatemque mixtis confusisque signis veri atque falsi ita inprensibilem videri aiunt, ut quisquis homo est non praeceps neque iudicii sui prodigus his uti verbis debeat quibus auctorem philosophiae istius Pyrronem esse usum tradunt:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, V 5:1)
neque enim ista omnino virtus est, cuius Graeco nomine argumentum hoc libri demonstratur, neque id quod tu opinare aut ego me dicere sentio aut Plutarchus facit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVI 9:1)
Alius quidam veterum poetarum, cuius nomen mihi memoriae non est, Veritatem Temporis filiam esse dixit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XI 8:1)
Eo namque argumento demonstrat, qui sapiens rerum esse humanarum velit, non libris solis neque disciplinis rhetoricis dialecticisque opus esse, sed oportere eum versari quoque exercerique in rebus comminus noscendis periclitandisque eaque omnia acta et eventa firmiter meminisse et proinde sapere atque consulere ex his quae pericula ipsa rerum docuerint, non quae libri tantum aut magistri per quasdam inanitates verborum et imaginum tamquam in mimo aut in somnio deliraverint.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, VIII 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION